라틴어 문장 검색

" Tantum effatus et infesta subit obvius hasta.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 35:3)
Feretro Pallanta reposto procubuit super atque haeret lacrimansque gemensque, et via vix tandem vocis laxata dolore est.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 6:7)
Quidquid apud durae cessatum est moenia Troiae, Hectoris Aeneaeque manu victoria Graium haesit et in decimum vestigia rettulit annum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 10:22)
quorum alter habenas suffosso revolutus equo dum colligit, alter dum subit ac dextram labenti tendit inermem, praecipites pariterque ruunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 25:6)
Incidit huic subitoque aspectu territus haesit Appenninicolae bellator filius Auni, haud Ligurum extremus, dum fallere fata sinebant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 26:3)
Utque volans alte raptum cum fulva draconem fert aquila implicuitque pedes atque unguibus haesit, saucius at serpens sinuosa volumina versat adrectisque horret squamis et sibilat ore, arduus insurgens;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 27:13)
Qua se cumque furens medio tulit agmine virgo, hac Arruns subit et tacitus vestigia lustrat;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 27:18)
Nihil ipsa nec aurae nec sonitus memor aut venientis ab aethere teli, hasta sub exsertam donec perlata papillam haesit virgineumque alte bibit acta cruorem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 29:5)
Extemplo teli stridorem aurasque sonantis audiit una Arruns, haesitque in corpore ferrum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 30:13)
subeunt equites, et spicula castris densa cadunt mediis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 17:10)
non illa feris incognita capris gramina, cum tergo volucres haesere sagittae:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 18:2)
ipsa subit manibusque undantis flectit habenas, cuncta gerens, vocemque et corpus et arma Metisci.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 20:2)
At perfidus ensis Frangitur in medioque ardentem deserit ictu . . . ni fuga subsidio subeat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 27:18)
at vividus Umber haeret hians, iam iamque tenet similisque tenenti increpuit malis morsuque elusus inani est.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 28:4)
Quid struis, aut qua spe gelidis in nubibus haeres?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 30:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION