라틴어 문장 검색

denique haec non desidero, lucem, forum, urbem, domum, vos desidero.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 15 2:7)
Ex quibus omnibus bonorum quidem potentia, malorum uero minime dubitabilis apparet infirmitas ueramque illam Platonis esse sententiam liquet solos quod desiderent facere posse sapientes, improbos uero exercere quidem quod libeat, quod uero desiderent explere non posse.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 3:25)
sin autem summa voluptas est, ut Epicuro placet, nihil dolere, primum tibi recte, Chrysippe, concessum est nihil desiderare manum, cum ita esset affecta, secundum non recte, si voluptas esset bonum, fuisse desideraturam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 50:10)
in praelegendo grammaticus et illa quidem minora praestare debebit, ut partes orationis reddi sibi soluto versu desideret et pedum proprietates, quae adeo debent esse notae in carminibus, ut etiam in oratoria compositione desiderentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 315:1)
ne nunc quidem viris desidero adulescentis, is enim erat locus alter de vitiis senectutis, non plus quam adulescens tauri aut elephanti desiderabam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 36:1)
Sed Deus, Qui est semper inspector internarum mentium, meditationum et omnium bonarum voluntatum instigator, necnon etiam, ut habeantur bona desiderata, largissimus administrator, neque enim unquam aliquem bene velle instigaret, nisi et hoc, quod bene et iuste quisque habere desiderat, largiter administraret, instigavit mentem eius interius, non extrinsecus:
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 76 79:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION