라틴어 문장 검색

"neu tu subitus neve arma tenenti veneris, et tandem, cum iam cogere fateri, dic:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권382)
erumpunt gemitus, lacrimasque fatetur cassis;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권204)
"si quid in hoc veteri bellorum sanguine mecum quaesitura venis, si tu quoque dura Creontis iussa times, possum tibi me confisa fateri, si misera es - certe lacrimas lamentaque cerno - , iunge, age, iunge fidem:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권175)
at ipsae ante rogum saevique palam sprevisse Creontis imperia et furtum claro plangore fatentur securae, quippe omne vident duxisse cadaver.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권226)
ipsae autem nondum trepidae sexumve fatentur, nec vulgare gemunt aspernanturque precari, et tantum innuptae quaerunt delubra Minervae, primus amor niveis victorem cernere vectum quadriiugis;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권261)
Amans quod suspicatur, vigilans somniat.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 016)
Fatetur facinus, quisquis iudicium fugit.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 174)
Non licet rectius suspicari, non libet propius experiri.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 1장 8:2)
nihil suspicari licebit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 23장 6:6)
Nuntiabant enim sinistri spiritus, quod timebant, qui imperio sacerdotum dum ab obsessis corporibus detruduntur, et tempestatis ordinem, et pericula, quae intulerant, fatebantur, uictosque se eorum meritis et imperio non negabant.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XVII. 1:3)
ita ut ad singulas uerborum obiectiones errare se, dum respondere nequiit, fateretur;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XVII. 1:21)
Hinc etiam ad Dauid de pueris suis per sacerdotem dicitur, ut si a mulieribus mundi essent, panes propositionis acciperent, quos omnino non acciperent, nisi prius mundos eos Dauid a mulieribus fateretur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 9:8)
Ille sic in pascha dominico XIIIIam lunam conputauit, ut hanc eadem ipsa die more Aegyptiorum XVam lunam ad uesperam esse fateretur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXV. 5:11)
Hadrianum autem Ebrinus retinuit, quoniam suspicabatur eum habere aliquam legationem imperatoris ad Brittaniae reges aduersus regnum, cuius tunc ipse maximam curam gerebat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. I. 3:7)
"Non hoc," inquiens, "suspiceris;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XII. 1:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION