라틴어 문장 검색

quid enim faciat homo miser ampliuscula fortuna deuolutus, quam tamen fraude patris ex inopinato inuenerat?
(아풀레이우스, 변명 73:12)
pleraque tamen rei familiaris in nomen uxoris callidissima fraude confert:
(아풀레이우스, 변명 73:17)
quae tamen omnia in paucis annis ita hic degulator studiose in uentrem condidit et omnimodis conlurchinationibus dilapidauit, ut crederes metuere, ne quid habere ex fraude paterna diceretur;
(아풀레이우스, 변명 73:20)
quas tamen cum saltas - tanta mollitia animi, tanta formido ferri est - , sine cludine saltas.
(아풀레이우스, 변명 76:7)
quas tamen litteras tabulario Pontiani praesente et contra scribente Aemiliano nudius tertius tuo iussu, Maxime, testato describsimus;
(아풀레이우스, 변명 76:10)
num tamen omnes qui amantur magi sunt, si hoc forte qui amat scripserit?
(아풀레이우스, 변명 77:21)
quae omnia etsi tum dicta non sunt, tamen nunc, cum magis prosunt, luce inlustrius apparent.
(아풀레이우스, 변명 81:6)
tu tamen filius matris epistulas de amore, ut ais, scriptas in isto coetu legis, in quo si aliquem poetam lasciuiorem iubereris legere, profecto non auderes;
(아풀레이우스, 변명 84:6)
pudore tamen aliquo impedirere.
(아풀레이우스, 변명 84:7)
miser, non intellegis iccirco patruum tuum hoc fieri passum, quod se hominibus purgaret, si ex litteris tuis nosceretur te etiam prius, quam ad eum commigrasses, etiam cum matri blandirere, tamen iam tum uolpionem et impium fuisse.
(아풀레이우스, 변명 84:10)
neget uere obiurgatum, quod litteras, quas ad eum miserat, uulgo circumtulisset nec tamen bona fide legisset;
(아풀레이우스, 변명 85:15)
miror tamen, quod tu a uilla tantopere abhorreas, qui plerumque rure uersere.
(아풀레이우스, 변명 86:4)
atque ego scio plerosque reos alicuius facinoris postulatos, si fuisse quaepiam causae probarentur, hoc uno se tamen abunde defendisse, uitam suam procul ab huiusmodi sceleribus abhorrere nec id sibi obesse debere, quod uideantur quaedam fuisse ad maleficiundum inuitamenta;
(아풀레이우스, 변명 88:4)
haec ego quamquam possim merito dicere, tamen uobis condono nec satis mihi duco, si me omnium quae insimulastis abunde purgaui, nisi nusquam passus sum uel exiguam suspicionem magiae consistere.
(아풀레이우스, 변명 88:8)
uirgo formosa etsi sit oppido pauper, tamen abunde dotata est;
(아풀레이우스, 변명 90:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION