라틴어 문장 검색

quorum neutrum cum fieret, verbis tantum civitates excusarent nihil publico consilio factum esse, missis Athenas et in Achaiam legatis, qui testarentur socios iusto pioque se bello persecuturum Boeotos, et cum parte copiarum Ap.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 364:1)
et Quinctius, postquam quid rei esset vidit, receptui canere iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 469:1)
testata quoque ipso Nemeorum die voce praeconis libertas est Argivorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 481:3)
quidam Achaeorum et initio se rem aspernatos testabantur et pertinaciam increpitabant praetoris;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 371:1)
neque enim eum qui sub rege viveret commissurum fuisse, ut adversus semet ipsum indicia manu sua testata daret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 108:2)
re subita perculsus praetor tubicines canere iubet, ut si qui per agros palati essent redirent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 331:1)
vocati sunt legati regis Antiochi actumque cum iis est nec quicquam impetratum testante foedera Antipatro, adversus quae ab Rhodiis non Solos, sed Ciliciam peti et iuga Tauri transcendi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 676:1)
cum illi deos et fidem legatorum testarentur, et legati et praetor summovere turbam et protegere Lacedaemonios vinclaque iam quosdam inicientes arcere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 400:1)
defunctosque vulgo ferebant quod inter fatalia vates cecinissent, necesse esse tabernacula in foro statui.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 549:2)
subituram vobis aliquando germanitatis memoriam, puerilis quondam simplicitatis consuetudinisque inter vos, meorum denique praeceptorum, quae vereor ne vana surdis auribus cecinerim.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 86:1)
itaque collaudato Euandro signa referri peditumque agmen redire in castra iubet, equitibus receptui canere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 651:1)
hoc est demum quod percrucior, me hoc aetatis ludificari, [immo edepol sic ludos factum] cano capite atque alba barba miserum me auro esse emunctum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 5, scene 111)
Venus Crenensis, testem te testor mihi, si vidulum illum, quem ego in navi perdidi, cum auro atque argento salvom investigavero isque in potestatem meam pervenerit, tum ego huic Gripo, inquito, et me tangito - Labr.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 5, scene 2132)
hoc vero licet animadvertere etiam ab citharoedis, qui, superiore tono cum volunt canere, avertunt se ad scaenae valvas et ita recipiunt ab earum auxilio consonantiam vocis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 5장15)
item aliae regulae aliaque tympana ad eundem modum dentata una motione coacta versando faciunt effectus varietatesque motionum, quibus moventur sigilla, vertuntur metae, calculi aut ova proiciuntur, bucinae canunt, reliquaque parerga.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 8장24)

SEARCH

MENU NAVIGATION