라틴어 문장 검색

Tuto enim quantum vult potest, qui se nisi quod debet non putat posse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 4:7)
Illi quos aliquod nemus densum a sole protexerat, qui adversus saevitiam hiemis aut imbris vili receptaculo tuti sub fronde vivebant, placidas transigebant sine suspirio noctis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 41:2)
Omnes hic exitus manet, sive interna vis flatusque praeclusa via violenti pondus, sub quo tenentur, excusserint, sive torrentium impetus in abdito vastior obstantia effregerit, sive flammarum violentia conpaginem soli ruperit, sive vetustas, a qua nihil tutum est, expugnaverit minutatim, sive gravitas caeli egesserit populos et situs deserta corruperit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 12:2)
Multi inveniuntur qui ignem inferant urbibus, qui inexpugnabilia saeculis et per aliquot aetates tuta prosternant, qui aequum arcibus aggerem attollant et muros in miram altitudinem eductos arietibus ac machinis quassent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 61:1)
isti, quos putida quies aliis laborantibus molliter habet, turturillae sunt, tuti contumeliae causa.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 96 5:4)
Quaerebatur, an post adulterium aliquis posset tutus esse;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 97 7:2)
apparuit sine adulterio tutum esse non posse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 97 7:3)
tuta scelera esse possunt, secura esse non possunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 97 13:5)
Sed nihilominus et hae illam secundae poenae premunt ac secuntur, timere semper et expavescere et securitati diffidere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 97 14:4)
Hoc enim ipsum argumentum est, Epicure, natura nos a scelere abhorrere, quod nulli non etiam inter tuta timor est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 97 15:3)
Nostrum est, quod praeteriit, tempus nec quicquam est loco tutiore quam quod fuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 4:9)
et scio hunc tutiorem esse, scio audacius sibi de futuro promittere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 100 4:2)
illa te sinu suo proteget, in huius sacrario eris aut tutus aut tutior.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 103 4:4)
Ne tutis quidem habebitur fides consternata semel mente;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 10:6)
Magnanimos nos natura produxit et ut quibusdam animalibus ferum dedit, quibusdam subdolum, quibusdam pavidum, ita nobis gloriosum et excelsum spiritum, quaerentem ubi honestissime, non ubi tutissime vivat, simillimum mundo, quem quantum mortalium passibus licet, sequitur aemulaturque.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 23:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION