라틴어 문장 검색

itemque Athenis quam magnae sunt gnomonis partes quattuor, umbrae sunt tres, ad VII Rhodo V, ad XI Tarenti IX, ad quinque tres, ceterisque omnibus locis aliae alio modo umbrae gnomonum aequinoctiales a natura rerum inveniuntur disparatae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 7장3)
Invida fata piis et fors ingentibus ausis rara comes, iam castra vident animisque propinquant, et decrescit onus, subiti cum pulveris umbra et sonus a tergo, monitu ducis acer agebat Amphion equites, noctem vigilataque castra explorare datus, primusque per avia campi usque procul - necdum totas lux solverat umbras - nescio quid visu dubium incensumque moveri corporaque ire videt;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권167)
At quoniam orbita ista longa erit, neque in magnis ardoribus anni aut diei umbra hortis emenda est ambulatione per graminetum exposito sole, ideo ambulacra obtecta, duodecim pedes alta, ex opere lignario utrinque ad latera gramineti extruenda sunt per quae hortuum introire possis in umbra continua.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 4:7)
ast ubi prona dies, longos super aequora fines exigit atque ingens medio natat umbra profundo, interiore sinu frangentia litora curvat Taenaros, expositos non audax scandere fluctus, illic Aegaeo Neptunus gurgite fessos in portum deducit equos, prior haurit harenas ungula, postremi solvuntur in aequora pisces, hoc, ut fama, loco pallentes devius umbras trames agit nigrique Iovis vacua atria ditat mortibus.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권14)

SEARCH

MENU NAVIGATION