라틴어 문장 검색

vigiliarum somnique nec die nec nocte discriminata tempora;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 28:3)
id quod gerendis rebus superesset quieti datum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 28:4)
Hannibal proelio abstinuit castrisque super ripam positis, cum prima quies silentiumque ab hostibus fuit, amnem vado traiecit valloque ita producto ut locum ad transgrediendum hostes haberent invadere eos transeuntes statuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 42:1)
per quod tempus ut quies certaminum erat ita ab apparatu operum ac munitionum nihil cessatum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 72:2)
dum Romani tempus terunt legationibus mittendis, Hannibal, quia fessum militem proeliis operibusque habebat, paucorum iis dierum quietem dedit, stationibus ad custodiam vinearum aliorumque operum dispositis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 106:1)
Saguntini, ut a proeliis quietem habuerant nec lacessentes nec lacessiti per aliquot dies, ita non nocte non die unquam cessaverant ab opere, ut novum murum ab ea parte qua patefactum oppidum ruinis erat reficerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 108:1)
per totum tempus hiemis quies inter labores aut iam exhaustos aut mox exhauriendos renovavit corpora animosque ad omnia de integro patienda.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 210:1)
ibi fama est in quiete visum ab eo iuvenem divina specie, qui se ab diceret ducem in Italiam Hannibali missum:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 222:1)
quos ut averteret, Hannonem, Bomilcaris filium, vigilia prima noctis cum parte copiarum, maxime Hispanis, adverso flumine ire iter unius diei iubet, et ubi primum possit, quam occultissime traiecto amni circumducere agmen, ut, cum opus facto sit, adoriatur ab tergo hostes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 266:1)
et alius exercitus ratibus iunctis traiectus, castris prope flumen positis, nocturno itinere atque operis labore fessus quiete unius diei reficitur intento duce ad consilium opportune exsequendum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 270:1)
ibi urgentes inter se cedentibus extremis ab aqua trepidationis aliquantum edebant, quietem ipse timor circumspectantibus aquam fecisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 285:1)
biduum in iugo stativa habita, fessisque labore ac pugnando quies data militibus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 361:1)
ibi iumenta in pabulum missa, et quies muniendo fessis hominibus data.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 384:1)
Scipio caedem signum defectionis omnium Gallorum esse ratus contactosque eo scelere velut iniecta rabie ad arma ituros, quamquam gravis adhuc volnere erat, tamen quarta vigilia noctis insequentis tacito agmine profectus ad Trebiam fluvium iam in loca altiora collesque impeditiores equiti castra movet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 503:1)
delige centenos viros ex omni pedite atque equite, cum quibus ad me vigilia prima venias;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 571:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION