라틴어 문장 검색

Oportunissimumque curationi tempus vernum est, aut certe neque fervens neque frigidum, siquidem vulnera et nimius calor et nimium frigus infestant, maxime tamen horum varietas;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장44)
Sed pleraque ex vulneribus oculis subiecta sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장46)
Verum tamen quia quaedam vicina sunt, interestque vulnus in summa parte sit an penitus penetraverit, necessarium est notas subicere, per quas, quid intus actum sit, scire possimus, et ex quibus vel spes vel desperatio oriatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장50)
Igitur corde percusso sanguis multus fertur, venae elanguescunt, color pallidissimus, sudores frigidi malique odoris tamquam inrorato corpore oriuntur, extremisque partibus frigidis matura mors sequitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장51)
sanguis ex ore spumans, ex plaga ruber;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장53)
in vulnus inclinari iuvat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장55)
Multi si in ipsum vulnus inclinati sunt, loquntur, si in aliam partem, obmutescunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장57)
Iocineris autem vulnerati notae sunt multus sub dextra parte praecordiorum profusus sanguis;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장58)
At liene icto sanguis niger a sinistra parte prorumpit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장65)
Ante mortem autem plerique fascias, quibus caput deligatum est, lacerant ac nudum vulnus frigori obiciunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장80)
nam cibus et potio per vulnus exeunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장85)
sanguis spumans fertur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장96)
His cognitis etiamnum quaedam alia noscenda ad omnia vulnera ulceraque, de quibus dicturi sumus, pertinentia.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장103)
Ex his autem exit sanguis, sanies, pus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장104)
Sanguis omnibus notus est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장105)

SEARCH

MENU NAVIGATION