라틴어 문장 검색

nempe piscibus beluisque expositus es, et qui paulo ante iactabas vires imperii tui, de tam magna nave ne tabulam quidem naufragus habes.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 115:15)
Quid vos inquit iumen tum me putatis esse aut lapidariam navem?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 117:22)
Ex Africa navis, ut promiseras, cum pecunia tua familia non venit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 141:1)
Vexata saevis navis tempestatibus, Inter vectorum lacrimas et mortis metum Faciem ad serenam subito ut mutatur dies, Ferri secundis tuta coepit flatibus Nimiaque nautas hilaritate extollere.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, De fortunis hominum.2)
Ascendit navem, quam tempestas horrida Simul et vetustas medio dissolvit mari.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, De Simonide.5)
Erat ascensurus navem;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 16 3:3)
Medios ille agros secat navium patiens omnesque fruges devehit in urbem, hieme dumtaxat et vere;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 12:1)
Illud plane non triste solum verum etiam luctuosum, quod Iulius Avitus decessit dum ex quaestura redit, decessit in nave, procul a fratre amantissimo, procul a matre a sororibus - nihil ista ad mortuum pertinent, sed pertinuerunt cum moreretur, pertinent ad hos qui supersunt -;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 21 3:1)
accipit codicillos Rectinae Tasci imminenti periculo exterritae - nam villa eius subiacebat, nec ulla nisi navibus fuga -:
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 8:2)
Iam navibus cinis incidebat, quo propius accederent, calidior et densior;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 11:1)
ibi quamquam nondum periculo appropinquante, conspicuo tamen et cum cresceret proximo, sarcinas contulerat in naves, certus fugae si contrarius ventus resedisset.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 12:2)
In ore portus insula assurgit, quae illatum vento mare obiacens frangat, tutumque ab utroque latere decursum navibus praestet.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 31 16:1)
ingentia saxa latissima navis provehit contra;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 31 16:3)
Praeterea accedenti Carthaginem egredientique nave eadem figura in litore occurrisse narratur.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 27 3:2)
Inde non loci devexitate, sed ipsa sui copia et quasi pondere impellitur, fons adhuc et iam amplissimum flumen, atque etiam navium patiens;
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 8 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION