라틴어 문장 검색

prima percontatio fuit, qua subactus iniuria contra populum Romanum bellum tam infesto animo suscepisset, quo se regnumque suum ad ultimum discrimen adduceret?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 76:1)
postremo eo descensum est, ut ex quattuor urbanis tribubus unam palam in atrio Libertatis sortirentur, in quam omnes, qui servitutem servissent, conicerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 167:2)
adduxerant eum duae in speciem honestae res, una gratulatio conveniens in ea victoria quam ipse adiuvisset, altera querimonia Gallici tumultus acceptaeque cladis qua regnum in dubium adductum esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 202:1)
nondum segrego civitatis causam a Polyarato et Dinone, civibus nostris, et iis, quos ut traderemus vobis, adduximus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 246:2)
deinde circumstantes tribuni militum pro se quisque ignes coniecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 395:1)
Rex Gentius cum liberis et coniuge et fratre Spoletium in custodiam ex senatus consulto ductus, ceteri captivi Romae in carcerem coniecti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 534:1)
responde mihi, quid si adduco tuom cognatum huc a navi Naucratem, qui mecum una vectust una navi, atque is si denegat facta quae tu facta dicis, quid tibi aequom est fieri?
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 2454)
ego huc ab navi mecum adducam Naucratem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 2461)
dotalem servom Sauream uxor tua adduxit, cui plus in manu sit quam tibi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 1, scene 192)
si erum vis Demaenetum, quem ego novi, adduce:
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 2153)
ego me dixi erum adducturum et me domi praesto fore;
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 2155)
Fecisse satis opinor, nam vidi huc ipsum adducere trapezitam Exaerambum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 455)
adducit domum etiam ultro et scribit nummos.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 460)
poste demum huc cras adducam ad lenam, ut viginti minas ei det, in partem hac amanti ut liceat ei potirier.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 5, scene 2117)
Mnesilochum ut requiram atque ut eum mecum ad te adducam simul.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 3, scene 52)

SEARCH

MENU NAVIGATION