라틴어 문장 검색

quod ad leges ademptas attinet, ego antiquas Lacedaemoniis leges tyrannos ademisse arbitror;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 439:1)
Ecquid scis igitur, si quid de Corinthiis tuis amiseris, posse habere te reliquam supellectilem salvam, virtutem autem si unam amiseris - etsi amitti non potest virtus, sed si unam confessus eris te non habere, nullam esse te habiturum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 32:6)
iam tum minime salubris militari disciplinae Capua instrumento omnium voluptatium delenitos militum animos avertit a memoria patriae inibanturque consilia in hibernis eodem scelere adimendae Campanis Capuae per quod illi eam antiquis cultoribus ademissent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 435:1)
in controversiam autem veniebant Philippopolis Tricca Phaloria et Eurymenae et cetera circa eas oppida, utrum, Thessalorum iuris cum essent, vi ademptae possessaeque ab Aetolis forent - nam Philippum Aetolis ademisse eas constabat - an Aetolica antiquitus ea oppida fuissent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 272:1)
Addit etiam, ut, quod quisque eorum in bello amiserit, quae sint penes milites suos, eis, qui amiserint, restituatur;
(카이사르, 내란기, 1권 87:2)
si quidem magnum est scire, quibus rebus efficiatur amittaturve dicendo illud quidquid est quod aut effici dicendo oportet aut amitti non oportet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 54장 1:3)
si classem, si exercitum amittat Hannibal, idem damni fore ac si per alium ducem amittantur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 503:1)
Cuiuslibet igitur hominis satis est admiranda stultitia, qui pro vilissimis Veneris [amplectendo] terrenis hereditatem amittit aeternam, quam ipse Rex coelestis cunctis hominibus proprio sanguine recuperavit amissam.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 2:9)
& tempus, quo velocitatem Ap in Medio resistente ascendendo possit amittere, ad tempus quo velocitatem eandem in spatio non resistente ascendendo posset amittere, ut arcus At ad ejus Tangentem Ap.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. II. De motu corporum quibus resistitur in duplicata ratione velocitatum. 56:3)
3. Eodem autem tempore quo rex servum tam bonum quam fuit comes Northumbriae amiserat, etiam amicum et affinem fidelem, Iacobum Tertium Scotiae regem, similiter amisit, qui miserabili farto functus est.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 3:1)
Si ergo Salomon tam sapiens et qui ferre omnia bona quecumque excogitaripossunt habuit, et ea pro nichilo reputavit, nos alii miseri homines quiferre nulla habuimus eaque ipsa cum labore acquirimus, cum timore retinemus,cum tormento amittimus, quare in hiis inheremus et pro illis Deum creatoremnostrum relinquimus, simulque vittam amittimus eternam?
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 91:11)
ut censor Lepidus, cum M. Antistio Pyrgensi equum ademisset amicique [cum] vociferarentur et quaererent, quid ille patri suo responderet, cur ademptum sibi equum diceret, cum optimus colonus, parcissimus, modestissimus, frugalissimus esset, "me istorum" inquit "nihil credere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 287:4)
) si corpus describendo longitudinem areae CtvP proportionalem, amittit motus sui totius CR partem quamvis Ct, idem describendo longitudinem areae CTVP proportionalem, amittet motus sui partem CT.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 38:12)
Tum dicendo quod corpus, velocitate mediocri describendo circulos duodecim mediocres, amitteret velocitatum illarum differentiam, collegi resistentiam qua differentia illa eo omni corporis per circulos duodecim itinere amitti posset;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 104:5)
Singulis annis sescentae species plantarum et animalium amittuntur, quas iam cognoscere non poterimus, quas nostri filii conspicere non poterunt, in perpetuum amissas.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 46:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION