라틴어 문장 검색

ea communis poena stultitiae est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 35:6)
sunt enim omnino omnes fere similes, sed declarant communis notiones alia magis alia) - quo modo igitur Chrysippus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 53:5)
quae quo facilius expressa cernatur, explicanda est oratione communis condicio lexque vitae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 62:4)
atque hoc quidem commune malorum et bonorum, ut, si iam difficile sit persuadere nihil earum rerum, quae perturbent animum, aut in bonis aut in malis esse habendum, tamen alia ad alium motum curatio sit adhibenda aliaque ratione malevolus, alia amator, alia rursus anxius, alia timidus corrigendus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 65:4)
sed loquimur nunc more communi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 66:2)
si enim nulla virtus prudentia vacat, prudentia ipsa hoc videt, non omnis bonos esse etiam beatos, multaque de M. Atilio Q. Caepione M'. Aquilio recordatur, beatamque vitam, si imaginibus potius uti quam rebus ipsis placet, conantem ire in eculeum retinet ipsa prudentia negatque ei cum dolore et cruciatu quicquam esse commune.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 14:4)
non igitur facile concedo neque Bruto meo neque communibus magistris nec veteribus illis, Aristoteli Speusippo Xenocrati Polemoni, ut, cum ea quae supra enumeravi in malis numerent, idem dicant semper beatum esse sapientem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 30:1)
Unde igitur ordiri rectius possumus quam a communi parente natura?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 36:8)
idemque cum in communibus suggestis consistere non auderet, contionari ex turri alta solebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 59:3)
nam et obscenas voluptates, de quibus multa ab illis habetur oratio, facilis communis in medio sitas esse dicunt, easque si natura requirat, non genere aut loco aut ordine, sed forma aetate figura metiendas putant, ab isque abstinere minime esse difficile, si aut valetudo aut officium aut fama postulet, omninoque genus hoc voluptatum optabile esse, si non obsit, prodesse numquam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 94:2)
Ut si globi duo ad datam ab invicem distantiam filo intercedente connexi, revolverentur circa commune gravitatis centrum;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 43:5)
moventur singula uniformiter in rectis singulis, commune omnium centrum gravitatis vel quiescit vel movetur uniformiter in directum.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 27:8)
a communi gravitatis centro sint reciproce ut corpora, erunt motus relativi corporum eorundem vel accedendi ad centrum illud vel ab eodem recedendi, aequales inter se.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 28:2)
In systemate autem corporum plurium, quoniam duorum quorumvis in se mutuo agentium commune gravitatis centrum ob actionem illam nullatenus mutat statum suum;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 28:5)
& reliquorum, quibuscum actio illa non intercedit, commune gravitatis centrum nihil inde patitur;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 28:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION