라틴어 문장 검색

quod quia multis gratum erat et probabatur, ascendisset ad honores, nisi in facinore manifesto deprehensus poenas legibus et iudicio dedisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 68장 3:3)
Quae si ille audire voluisset, maxima cum gratia et gloria ad summanr amplitudinem pervenisset, ascendens gradibus magistratuum, ut pater eius fecerat, ut reliqui clariores viri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 81장 2:3)
Idemque iusserunt simulacrum Iovis facere maius et in excelso collocare et contra atque antea fuerat ad orientem convertere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 20:2)
mihi quidem ipsi quid est quod iam ad vitae fructum possit adquiri, cum praesertim neque in honore vestro neque in gloria virtutis quicquam videam altius quo mihi libeat ascendere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 28:3)
Si quis verbi causa oriente Canicula natus est, is in mari non morietur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 19:2)
Si quis oriente Canicula natus est, in mari non morietur, illud quoque verum est:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 19:5)
Si Fabius oriente Canicula natus est, Fabius in mari non morietur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 19:6)
Pugnant igitur haec inter se, Fabium oriente Canicula natum esse, et Fabium in mari moriturum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 19:7)
et quoniam certum in Fabio ponitur, natum esse eum Canicula oriente, haec quoque pugnant, et esse Fabium, et in mari esse moriturum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 19:8)
Si oriente Canicula natus es, in mari non moriere, primumque quod est in conexo:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 22:2)
Natus es oriente Canicula, necessarium est (omnia enim vera in praeteritis necessaria sunt, ut Chrysippo placet dissentienti a magistro Cleanthe, quia sunt inmutabilia nec in falsum e vero praeterita possunt convertere);
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 22:3)
Si quis natus est oriente Canicula, is in mari non morietur, sed potius ita dicant:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 24:2)
Non et natus est quis oriente Canicula, et is in mari morietur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 24:3)
Noli enim mihi fingere asotos, ut soletis, qui in mensam vomant, et qui de conviviis auferantur crudique postridie se rursus ingurgitent, qui solem, ut aiunt, nec occidentem umquam viderint nec orientem, qui consumptis patrimoniis egeant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 31:7)
quid enim mereri velis, iam cum magistratum inieris et in contionem ascenderis - est enim tibi edicendum quae sis observaturus in iure dicendo, et fortasse etiam, si tibi erit visum, aliquid de maioribus tuis et de te ipso dices more maiorum - , quid merearis igitur, ut dicas te in eo magistratu omnia voluptatis causa facturum esse, teque nihil fecisse in vita nisi voluptatis causa?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 95:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION