라틴어 문장 검색

Ecce veniunt filii tui, quos emisisti, veniunt congregati ab ortu usque ad occasum verbo Sancti, gaudentes in Dei gloria.
(불가타 성경, 바룩서, 2장37)
Non faciam furorem irae meae, non convertar, ut disperdam Ephraim, quoniam Deus ego et non homo, in medio tui Sanctus et non veniam in terrore.
(불가타 성경, 호세아서, 11장9)
Circumdedit me in fraude Ephraim, et in dolo domus Israel; C Iudas autem, dum adhuc vagatur, est cum Deo et cum Sancto fidelis " C.
(불가타 성경, 호세아서, 12장1)
Canite tuba in Sion, ululate in monte sancto meo; conturbentur omnes habitatores terrae, quia venit dies Domini, quia prope est.
(불가타 성경, 요엘서, 2장1)
Quis scit, si convertatur et ignoscat et relinquat post se benedictionem, oblationem et libationem Domino Deo vestro?
(불가타 성경, 요엘서, 2장14)
qui contriverint super pulverem terrae capita pauperum et viam humilium declinaverint, et filius ac pater eius iverint ad puellam, ut violarent nomen sanctum meum;
(불가타 성경, 아모스서, 2장7)
Et ego dixi: "Abiectus sum a conspectu oculorum tuorum; verumtamen rursus videbo templum sanctum tuum".
(불가타 성경, 요나서, 2장5)
Cum angustiaretur in me anima mea, Domini recordatus sum, et venit ad te oratio mea, ad templum sanctum tuum.
(불가타 성경, 요나서, 2장8)
Audite, populi omnes, et attendat terra et plenitudo eius; et sit Dominus Deus vobis in testem, Dominus de templo sancto suo.
(불가타 성경, 미카서, 1장2)
Numquid non tu a principio, Domine, Deus meus, sanctus meus, qui non morieris? Domine, ad iudicium posuisti eam; petra mea, ad corripiendum fundasti eam.
(불가타 성경, 하바쿡서, 1장12)
Dominus autem in templo sancto suo; sileat a facie eius omnis terra.
(불가타 성경, 하바쿡서, 2장20)
Deus a Theman veniet, et Sanctus de monte Pharan. ?Selah. Operit caelos gloria eius, et laudis eius plena est terra.
(불가타 성경, 하바쿡서, 3장3)
Prophetae eius vaniloqui, viri fallaces; sacerdotes eius polluerunt sanctum, iniuste egerunt contra legem.
(불가타 성경, 스바니야서, 3장4)
In die illa non confunderis super cunctis actionibus tuis, quibus praevaricata es in me; quia tunc auferam de medio tui magniloquos superbos tuos, et non adicies exaltari amplius in monte sancto meo.
(불가타 성경, 스바니야서, 3장11)
Sileat omnis caro a facie Domini, quia consurrexit de habitaculo sancto suo".
(불가타 성경, 즈카르야서, 2장17)

SEARCH

MENU NAVIGATION