라틴어 문장 검색

At pater omnipotens ingentia moenia caeli circuit et ne quid labefactum viribus ignis corruat explorat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 34:1)
Mens antiqua tamen facta quoque mansit in ursa, adsiduoque suos gemitu testata dolores qualescumque manus ad caelum et sidera tollit ingratumque Iovem, nequeat cum dicere, sentit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 39:6)
Arcuit omnipotens pariterque ipsosque nefasque sustulit, et celeri raptos per inania vento imposuit caelo vicinaque sidera fecit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 40:5)
Mentiar, obscurum nisi nox cum fecerit orbem, nuper honoratas summo, mea vulnera, caelo videritis stellas illic, ubi circulus axem ultimus extremum spatioque brevissimus ambit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 42:3)
Vertit iter caeloque petit terrena relicto nec se dissimulat:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 60:8)
bos stetit et tollens speciosam cornibus altis ad caelum frontem mugitibus impulit auras, atque ita, respiciens comites sua terga sequentes, procubuit teneraque latus submisit in herba.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 5:2)
Laeta redit Iuno, quam caelum intrare parantem roratis lustravit aquis Thaumantias Iris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 44:1)
Clauserat Hippotades aeterno carcere ventos, admonitorque operum caelo clarissimus alto Lucifer ortus erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 67:1)
Ecce velut navis praefixo concita rostro sulcat aquas, iuvenum sudantibus acta lacertis, sic fera dimotis inpulsu pectoris undis tantum aberat scopulis, quantum Balearica torto funda potest plumbo medii transmittere caeli:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 71:1)
Desierant imbres, victoque aquilonibus austro fusca repurgato fugiebant nubila caelo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 29:8)
Geminos dea fertilis angues curribus admovit frenisque coercuit ora et medium caeli terraeque per aera vecta est atque levem currum Tritonida misit in urbem Triptolemo;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 59:2)
Illic et Tyrium quae purpura sensit aenum texitur et tenues parvi discriminis umbrae, qualis ab imbre solet percussis solibus arcus inficere ingenti longum curvamine caelum:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 6:4)
Constitit adveniens citra limenque foresque et tantum caelo tegitur refugitque viriles contactus statuitque aras de caespite binas, dexteriore Hecates, ast laeva parte Iuventae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 16:1)
Principio caelum spissa caligine terras pressit et ignavos inclusit nubibus aestus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 46:1)
utque perenni sidere clara foret, sumptam de fronte coronam inmisit caelo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 17:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION