라틴어 문장 검색

Quinetiam nil magis philosophiae offecisse deprehendimus quam quod res, quae familiares sunt et frequenter occurrunt, contemplationem hominum non morentur et detineant, sed recipiantur obiter, neque earum causae quaeri soleant:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 293:2)
at rerum particularium non refragantium causas ad illa principia sua laboriose et pertinaciter accommodabant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 311:13)
Vere scire, esse per causas scire.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 6:3)
Etiam non male constituuntur causae quatuor;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 6:4)
At ex his causa finalis tantum abest ut prosit, ut etiam scientias corrumpat, nisi in hominis actionibus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 6:6)
Qui causam alicujus naturae (veluti albedinis aut caloris) in certis tantum subjectis novit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 8:1)
Quinetiam ubi non datur homini facultas operandi, sed tantum sciendi, ut in coelestibus (neque enim ceditur homini operari in coelestia, aut ea immutare aut transformare), tamen inquisitio facti ipsius sive veritatis rei, non minus quam cognitio causarum et consensuum, ad primaria illa et catholica axiomata de naturis simplicibus (veluti de natura rotationis spontaneae, attractionis sive virtutis magneticae, et aliorum complurium quae magis communia sunt quam ipsa coelestia) refertur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 17:3)
Primo enim non absque causa in dubitationem venit, qualis sit natura aeris quatenus ad calidum et frigidum in natura sua propria.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 108:3)
Utra vero res sit in causa facilius apparebit, si loco aquae immittatur oleum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 120:3)
Sed nihilominus quandoque perspicuitatis causa, et ut usus tabularum clarius demonstretur, exclusivam duplicamus aut repetimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 195:4)
Neque enim in his etiam desistendum ab inquisitione donec inveniatur causa hujusmodi declinationis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 298:8)
Veruntamen causa illa non exurgit ad formam aliquam proprie, sed tantum ad latentem processum ad formam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 298:9)
optime enim indicant compositionem et fabricam rerum, et innuunt causas numeri et qualitatis specierum ordinariarum in universo, et deducunt intellectum ab eo quod est, ad id quod esse potest.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 301:7)
Recte enim asseruit Aristoteles causam principalem generationum et corruptionum, quae fiunt hic apud nos in superficie terrae, esse viam obliquam solis per zodiacum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 334:6)
cum utraque res (accessus videlicet solis et recessus) non respective, sed quasi indifferenter, praebeat causam tam generationi quam corruptioni;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 334:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION