라틴어 문장 검색

Tu lauda Marcellinum, ut ego statim feci.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 12 5:1)
Educentur hic qui hic nascuntur, statimque ab infantia natale solum amare frequentare consuescant.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 13 9:3)
Nam cum matrem meam parentis loco vererere, me a pueritia statim formare laudare, talemque qualis nunc uxori meae videor, ominari solebas.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 19 7:1)
Angor infantium sorte, quae sunt parentibus statim et dum nascuntur orbatae, angor optimorum maritorum, angor etiam meo nomine.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 21 2:3)
Quod in ampullis ceterisque generis eiusdem videmus accidere, quibus non hians nec statim patens exitus.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 30 6:1)
Medius patescit statimque intrantium oculis totus offertur, platanis circumitur;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 32:2)
sed ego volo -, praeterea quod recitaturum statim ut venissem pollicebantur;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 21 1:4)
Ero enim securior dum lego, statimque timebo cum legero.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 4 5:2)
Innitens servolis duobus assurrexit et statim concidit, ut ego colligo, crassiore caligine spiritu obstructo, clausoque stomacho qui illi natura invalidus et angustus et frequenter aestuans erat.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 19:1)
Unum adiciam, omnia me quibus interfueram quaeque statim, cum maxime vera memorantur, audieram, persecutum.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 22:1)
Egit uterque pro se, egit autem carptim et κατα` κεφάλαιον, quo genere veritas statim ostenditur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 22 2:5)
non enim de Bruttiano, sed statim de Atticino perrogavit.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 22 5:2)
Neque enim cuiquam tam clarum statim ingenium ut possit emergere, nisi illi materia occasio, fautor etiam commendatorque contingat.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 13 5:1)
Has epistulas Hermes tulit exigentique, ut statim portionem meam sibi addiceret, paruit.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 11 6:2)
Nam cum suspicarer futurum, ut tibi tumidius videretur, quoniam est sonantius et elatius, non alienum existimavi, ne te torqueres, addere statim pressius quiddam et exilius, vel potius humilius et peius, vestro tamen iudicio rectius.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 12 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION