라틴어 문장 검색

adeò ut facies illa, quae Terram semper respicere deberet, possit alterum orbis Lunaris umbilicum, ob rationem superius allatam respicere, neque statim abinde retrahi & in Terram converti.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 54:5)
Et si in planum QR demittatur perpendiculum LM, vis tota particulae illius ad Terram circa ipsius centrum convertendum proportionalis erit eidem LM:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 58:2)
ex quorum exhalationibus & vaporibus condensatis, quicquid liquoris per vegetationem & putrefactionem consumitur & in terram aridam convertitur, continuò suppleri & refici possit.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 51:10)
Convertit ad hanc scaenam Trimalchio vultum et Amici ait pavonis ova gallinae iussi supponi.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 33:7)
novitas tamen omnium convertit oculos.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 35:2)
Non potui amplius quicquam gustare, sed conversus ad eum, ut quam plurima exciperem, longe accersere fabulas coepi sciscitarique, quae esset mulier illa, quae huc atque illuc discurreret.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 37:1)
Caelus hic, in quo duodecim dii habitant, in totidem se figuras convertit, et modo fit aries.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 39:11)
Ad quem sonum conversus Trimalchio Dionyse inquit liber esto.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 41:10)
Unus praecipue servus libitinarii illius, qui inter hos honestissimus erat, tam valde intonuit, ut totam concitaret viciniam, Itaque vigiles, qui custodiebant vicinam regionem, rati ardere Trimalchionis domum, effregerunt ianuam subito et cum aqua securibusque tumultuari suo iure coeperunt.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 78:10)
Quod si utique proclamabat facinore opus est, nudo ecce iugulum, convertite huc manus, imprimite mucrones.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 80:6)
Verum ut ad plastas convertar, Lysippum statuae unius lineamentis inhaerentem inopia extinxit, et Myron, qui paene animas hominum ferarumque aere comprehenderat, non invenit heredem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 88:6)
Itaque ut experimentum oculorum caperem convertit ille solutum gaudio vultum et Miserere inquit frater.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 91:3)
Nam si aliquis ex is, qui in eodem synoecio potant, nomen poetae olfecerit, totam concitabit viciniam et nos omnes sub eadem causa obruet.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 93:11)
Ad quem motum Eumolpus conversus salvere Gitona iubet.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 98:9)
Mox conversus ad me quid est inquit latro?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 98:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION