라틴어 문장 검색

Nam cum omnis ex re atque verbis constet oratio, neque verba sedem habere possunt, si rem subtraxeris, neque res lumen, si verba semoveris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 19:3)
nullum est enim genus rerum, quod aut avulsum a ceteris per se ipsum constare aut quo cetera si careant, vim suam atque aeternitatem conservare possint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 20:2)
non sic, ut alii vituperandi sint, sed ut ei, quos constet esse laudandos, in dispari tamen genere laudentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 26:6)
In hoc igitur tanto tam immensoque campo cum liceat oratori vagari libere atque ubicumque constiterit, consistere in suo, facile suppeditat omnis apparatus ornatusque dicendi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 124:2)
dum modo hoc constet, neque infantiam eius, qui rem norit, sed eam explicare dicendo non queat, neque inscientiam illius, cui res non suppetat, verba non desint, esse laudandam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 142:3)
alius, qui ex continuatis [coniunctis] constat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 149:4)
num non vis huius me versutiloquas malitias . . . videtis enim et "versutiloquas" et "expectorat" ex coniunctione facta esse verba, non nata;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 154:3)
sed saepe vel sine coniunctione verba novantur ut "ille senius desertus," ut "di genitales," ut "bacarum ubertate incurvescere."
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 154:4)
aut factum vel coniunctione vel novitate, in quo item est auribus consuetudinique parcendum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 170:3)
Dixi enim de singulorum laude verborum, dixi de coniunctione eorum, dixi de numero atque forma;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 199:2)
In perpetua autem oratione, cum et coniunctionis levitatem et numerorum, quam dixi, rationem tenuerimus, tum est quasi luminibus distinguenda et frequentanda omnis oratio sententiarum atque verborum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 201:2)
Quae sic ab illo esse acta constabat oculis, voce, gestu, inimici ut lacrimas tenere non possent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 214:8)
Simplicia invenienda sunt, coniunctio conlocanda est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 5장 2:5)
C. Habeo de simplicibus verbis, nunc de coniunctione quaero.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 6장 1:1)
P. Numeri quidam sunt in coniunctione servandi consecutioque verborum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 6장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION