라틴어 문장 검색

Calamitosus est animus futuri anxius et ante miserias miser, qui sollicitus est, ut ea, quibus delectatur, ad extremum usque permaneant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 98 5:5)
et futura et praeterita delectant, haec exspectatione, illa memoria, sed alterum pendet et non fieri potest, alterum non potest non fuisse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 5:3)
Et inest quiddam dulce tristitiae, cum occurrunt sermones eorum iucundi, conversatio hilaris, officiosa pietas;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 19:3)
Et ipsum dolorem scrutamur, an quid habeat iucundum circa se et voluptarium ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 28:7)
Seneca Lucilio suo salutem Quomodo molestus est iucundum somnium videnti qui excitat, aufert enim voluptatem, etiam si falsam, effectum tamen verae habentem;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 1021)
quid enim iucundius quam uxori tam carum esse, ut propter hoc tibi carior fias ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 5:2)
Quicquid te delectat, aeque vide ut flores virides;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 11:2)
Si vis peregrinationes habere iucundas, comitem tuum sana.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 20:5)
Quidam veniunt ut audiant, non ut discant, sicut in theatrum voluptatis causa ad delectandas aures oratione vel voce vel fabulis ducimur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 6:1)
Similia delectant;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 109 10:3)
Delectant te disposita, quae terra marique capiuntur, alia eo gratiora, si recentia perferantur ad mensam, alia, si diu pasta et coacta pinguescere fluunt ac vix saginam continent suam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 110 13:1)
Delectat te nidor horum arte quaesitus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 110 13:2)
Et tunc, si sapis, mala opinio bene parta delectet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 32:4)
Nec illi tam gratum est abundare iucundis quam acerbum, quod non omnem illum apparatum per gulam ventremque transmittit, quod non cum omni exoletorum feminarumque turba convolutatur, maeretque, quod magna pars suae felicitatis exclusa corporis angustiis cessat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 25:2)
Illos reperti in litore calculi leves et aliquid habentes varietatis delectant, nos ingentium maculae columnarum, sive ex Aegyptiis harenis sive ex Africae solitudinibus advectae porticum aliquam vel capacem populi cenationem ferunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 115 8:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION