라틴어 문장 검색

et iam cum eadem cottidie acciderent, velut adsueti malis abalienaverant ab sensu rerum suarum animos, arma tantum ferrumque in dextris velut solas reliquias spei suae intuentes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 464:2)
longe plurimos captivos ex Etruscis ante currum duxit, quibus sub hasta venumdatis tantum aeris redactum est ut, pretio pro auro matronis persoluto, ex eo quod supererat tres paterae aureae factae sint, quas cum titulo nominis Camilli ante Capitolium incensum in Iovis cella constat ante pedes Iunonis positas fuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 38:1)
unum defuisse tantum superbiae, quod non M. Manlius ante currum sit ductus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 171:3)
fixa fuit dextro lateri aedis Iovis optimi maximi, qua parte Minervae templum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 28:2)
cum vincere cupimus, tum te duce vincere, tibi lauream insignem deferre, tecum triumphantes urbem inire, tuum sequentes currum Iovis optimi maximi templum gratantes ovantesque adire.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 133:2)
acrius invasere Galli dextro cornu;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 145:1)
ubi cum occurrisset eis M. Valerius magister equitum, qui profligato dextro cornu obequitabat hostium munimentis, ad montes silvasque vertunt fugam plurimique ibi a fallaci equitum specie agasonibusque excepti sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 150:1)
eos vinctos consul ante currum triumphans egit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 285:5)
quibus haec salutaria videntur, agitedum, in dextram partem pedibus transite.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 400:3)
Manlius dextro, Decius laevo cornu praeerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 122:2)
nam et rorarii procurrebant inter antepilanos addebantque vires hastatis ac principibus, et triarii genu dextro innixi nutum consulis ad consurgendum exspectabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 134:1)
consulum Sulpicius in dextro, Poetelius in laevo cornu consistunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 392:2)
dextra pars, qua et Samnites raris ordinibus aut ad circumeundos hostes aut ne ipsi circumirentur constiterant, latius patefacta stetit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 392:3)
his dextrum cornu datum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 562:6)
dextro ipse cornu consistit, sinistro praefecit magistrum equitum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 566:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION