라틴어 문장 검색

Id ea gratia facilius proniusque fuit, quod Bocchus initio huiusce belli legatos Romam miserat foedus et amicitiam petitum, quam rem opportunissimam incepto bello pauci impediuerant caeci auaritia, quis omnia honesta atque inhonesta vendere mos erat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 80장4)
habere tum magnam copiam societatis amicitiaeque coniungendae, quae potior bello esset, et, quamquam opibus suis confideret, tamen non debere incerta pro certis mutare.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 83장2)
velle populi Romani amicitiam;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 88장8)
facundus, callidus et amicitia facilis, ad simulanda negotia altitudo ingeni incredibilis, multarum rerum ac maxime pecuniae largitor.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 95장6)
Tibi vero nulla opportunior nostra amicitia, primum quia procul absumus, in quo offensae minimum, gratia par ac si prope adessemus;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 102장8)
Praeterea missis antea Romam legatis repulsum ab amicitia.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 102장20)
Romaeque legatis eius, postquam errasse regem et Iugurthae scelere lapsum deprecati sunt, amicitiam et foedus petentibus hoc modo respondetur:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 104장8)
foedus et amicitia dabuntur, cum meruerit."
(살루스티우스, The Jugurthine War, 104장11)
Fuerit mihi eguisse aliquando pretium tuae amicitiae, qua apud meum animum nihil carius est.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 110장5)
amicitiam foedus Numidiae partem, quam nunc peteret, tum ultro adventuram.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 111장6)
Vitam in peregrinatione exigentibus hoc evenit, ut multa hospitia habeant, nullas amicitias.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 2 2:4)
Sed si aliquem amicum existimas, cui non tantundem credis quantum tibi, vehementer erras et non satis nosti vim verae amicitiae.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 3 2:1)
Diu cogita, an tibi in amicitiam aliquis recipiendus sit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 3 2:5)
tunc amicitiae nostrae certiorem fiduciam habere coepissem, illius verae, quam non spes, non timor, non utilitatis suae cura divellit, illius, cum qua homines moriuntur, pro qua moriuntur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 6 2:2)
Multos tibi dabo, qui non amico, sed amicitia caruerunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 6 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION