라틴어 문장 검색

Probabile autem genus est orationis, si non nimis est comptum atque expolitum, si est auctoritas ac pondus in verbis, si sententiae vel graves vel aptae opinio - nibus hominum ac moribus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 6장 2:5)
est etiam illa varietas in argumentando et non iniucunda distinctio, ut cum interrogamus nosmet ipsos aut percontamur aut imperamus aut optamus, quae sunt cum aliis compluribus sententiarum ornamenta.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 13장 3:1)
Videamus igitur deinceps in sententia dicenda quam viam et quae praecepta teneamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 24장 1:2)
P. Est igitur in deliberando finis utilitas, ad quem ita referuntur omnia in consilio dando sententiaque dicenda, ut illa prima sint suasori aut dissuasori videnda, quid aut possit fieri aut non possit et quid aut necesse sit aut non necesse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 24장 1:3)
Ad commovendos autem animos maxime proficient, si incitandi erunt, eius modi sententiae quae aut ad explendas cupiditates aut ad odium satiandum aut ad ulciscendas iniurias pertinebunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 27장 2:3)
Principia autem in sententiis dicendis brevia esse debebunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 27장 3:1)
Tota autem oratio simplex et gravis et sententiis debet ornatior esse quam verbis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 27장 3:4)
Non enim argumentando tractatur hoc genus, sed tamquam expli- cando excutiendoque verbo, ut, si in reo pecunia absoluto rursusque revocato praevaricationem accusator esse definiat omnem iudici corruptelam ab reo, defensor autem non omnem, sed tantum modo accusatoris corruptelam ab reo, sit ergo haec contentio primum verborum, in quo, etiam si propius accedat ad consuetudinem mentemque sermonis defensoris definitio, tamen accusator sententia legis nitetur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 36장 1:5)
com- muneque sit hoc praeceptum, ut cum uterque definierit quam maxime potuerit ad communem sensum vimque verbi, tum similibus exemplisque eorum qui ita locuti sint suam definitionem sententiamque confirmet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 36장 4:3)
quamque defendet ipse, eam rem et sententiam quemvis prudentem et iustum hominem, si integrum daretur, scripturum fuisse, sed planius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 38장 1:7)
eamque sententiam quam significari posse dicet nihil habere aut captionis aut viti;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 38장 2:1)
ille autem qui se sententia legis et voluntate defendet in consilio atque in mente scriptoris, non in verbis ac litteris vim legis positam esse defendet quodque nihil exceperit in lege laudabit, ne deverticula peccatis darentur atque ut ex facto cuiusque iudex legis mentem interpretaretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 39장 1:1)
Deinde erit utendum exemplis, in quibus omnis aequitas perturbetur, si verbis legum ac non sententiis pareatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 39장 1:2)
Et si incidet imprudentiae causa, quae non ad delictum, sed ad casum necessitatemve pertineat, quod genus paulo ante attigimus, erit eisdem aequitatis sententiis contra acerbitatem verborum deprecandum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 39장 2:2)
Sin scripta inter sese dissentient, tanta series artis est et sic inter se sunt pleraque conexa et apta, ut, quae paulo ante praecepta dedimus ambigui quaeque proxime sententiae et scripti, eadem ad hoc genus causae tertium transferantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 39장 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION