라틴어 문장 검색

An alii probantur a multitudine, alii autem ab eis qui intellegunt?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 49장 3:5)
qualis vero sit orator ex eo quod is dicendo efficiet poterit intellegi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 49장 4:5)
ego huic Bruto dicenti, ut solet, apud multitudinem, Mihi cane et populo, mi Brute, dixerim, ut qui audient quid efficiatur, ego etiam cur id efficiatur intellegam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 50장 2:3)
Denique hoc specimen est popularis iudici, in quo numquam fuit populo cum doctis intellegentibusque dissensio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 50장 3:8)
at vero intellegens et doctus audiens Scaevolam sentiret esse quoddam uberius dicendi genus et ornatius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 53장 1:7)
qui praestat igitur intellegens imperito?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 54장 1:1)
Praestat etiam illo doctus auditor indocto, quod saepe, cum oratores duo aut plures populi iudicio probantur, quod dicendi genus optimum sit intellegit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 54장 1:4)
Nam illud quod populo non probatur ne intellegenti quidem auditori probari potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 54장 1:5)
Vt enim ex nervorum sono in fidibus quam scienter ei pulsi sint intellegi solet:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 54장 1:6)
itaque intellegens dicendi existimator, non adsidens et adtente audiens, sed uno aspectu et praeteriens de oratore saepe iudicat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 54장 2:1)
intellegit oratorem in ea causa non adesse, qui possit animis iudicum admovere orationem tamquam fidibus manum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 54장 2:3)
ea si praeteriens, ut dixi, aspexerit, si nihil audiverit, tamen oratorem versari in illo iudicio et opus oratorium fieri aut perfectum iam esse profecto intelleget.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 54장 2:5)
Qua re hoc doctoris intellegentis est videre, quo ferat natura sua quemque, et ea duce utentem sic instituere, ut Isocratem in acerrimo ingenio Theopompi et lenissimo Ephori dixisse traditum est, alteri se calcaria adhibere alteri frenos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 56장3)
Itaque cum eum antea tui similem in dicendo viderim, tum vero nunc a doctissimo viro tibique, ut intellexi, amicissimo Cratippo instructum omni copia multo videbam similiorem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 71장 3:4)
Solum quidem, inquit ille, et quasi fundamentum oratoris vides, locutionem emendatam et Latinam, cuius penes quos laus adhuc fuit, non fuit rationis aut scientiae, sed quasi bonae consuetudinis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 74장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION