라틴어 문장 검색

Si volucrum quae sit dubiarum forma, requiris, ut non cygnorum, sic albis proxima cygnis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 58:8)
Adde, quod est iuvenis, quod naturale decoris munus habet formasque apte fingetur in omnes, et quod erit iussus, iubeas licet omnia, fiet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 77:15)
Haec ubi nequiquam formae deus aptus anili edidit, in iuvenem rediit et anilia demit instrumenta sibi talisque apparuit illi, qualis ubi oppositas nitidissima solis imago evicit nubes nullaque obstante reluxit, vimque parat:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 87:1)
Pulchra subit facies et pulvinaribus altis dignior, est qualis trabeati forma Quirini.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 93:4)
Victima labe carens et praestantissima forma (nam placuisse nocet) vittis insignis et auro sistitur ante aras auditque ignara precantem imponique suae videt inter cornua fronti, quas coluit, fruges percussaque sanguine cultros inficit in liquida praevisos forsitan unda.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 13:3)
Nec par aut eadem nocturnae forma Dianae esse potest umquam, semperque hodierna sequente, si crescit, minor est, maior, si contrahit orbem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 19:4)
lambendo mater in artus fingit et in formam, quantam capit ipsa, reducit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 30:8)
haec igitur formam crescendo mutat et olim immensi caput orbis erit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 33:8)
Ne tamen oblitis ad metam tendere longe exspatiemur equis, caelum et quodcumque sub illo est, inmutat formas tellusque et quidquid in illa est:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 37:1)
Et nymphas tetigit nova res, et Amazone natus haud aliter stupuit, quam cum Tyrrhenus arator fatalem glaebam mediis adspexit in arvis sponte sua primum nulloque agitante moveri, sumere mox hominis terraeque amittere formam oraque venturis aperire recentia fatis (indigenae dixere Tagen, qui primus Etruscam edocuit gentem casus aperire futuros);
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 46:1)
At proceres, quoniam muros intrare vetaris, ruris honorati tantum tibi, Cipe, dedere, quantum depresso subiectis bubus aratro complecti posses ad finem lucis ab ortu, cornuaque aeratis miram referentia formam postibus insculpunt, longum mansura per aevum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 50:5)
sunt quoque mutatae, ter quinque volumina, formae, nuper ab exequiis carmina rapta meis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 160)
quocumque aspiceres, luctus gemitusque sonabant, formaque non taciti funeris intus erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 37)
grata tua est pietas, sed carmina maior imago sunt mea, quae mando qualiacumque legas, carmina mutatas hominum dicentia formas, infelix domini quod fuga rupit opus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 75)
ecce canit formas alius laetusque pilarum, hic artem nandi praecipit, ille trochi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1216)

SEARCH

MENU NAVIGATION