라틴어 문장 검색

et licet infinitis modis vellicentur et provocentur ad motum, tamen naturam suam (quoad possunt) tuentur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 467:6)
Proposuimus itaque jam species sive elementa simplicia motuum, appetituum, et virtutum activarum, quae sunt in natura maxime catholica.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 468:1)
veluti si quis dicat corpora appetere vel conservationem, vel exaltationem, vel propagationem, vel fruitionem naturae suae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 468:5)
Etenim ipsum Posse et ipsum Scire naturam humanam amplificant, non beant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 475:3)
Verum sub tali vase, quale modo diximus, corpora quaevis facile suspendi possint;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 479:25)
Fiunt enim profundae alterationes in corporibus, quando, natura prohibente annihilationem, ars prohibeat etiam deperditionem aut evolationem alicujus partis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 480:5)
ad hoc scilicet, utrum condensatio corporis bene similaris (qualia sunt aer, aqua, oleum, et hujusmodi), aut rarefactio similiter per violentiam indita, possint fieri constantes et fixae et quasi mutatae in naturam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 481:13)
Non enim parum lucri fit, si per violentias indi possint corporibus naturae fixae et constantes.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 481:31)
3. At tertius ex septem modis refertur ad magnum illud organum, tam naturae quam artis, quoad operandum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 482:1)
Quinetiam quae interveniunt in natura condensationes, factae per frigora, similiter sunt investigandae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 482:20)
Praeterea, quia natura frigus tam parce suppeditat, faciendum est quemadmodum pharmacopolae solent;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 485:1)
remissioris vero, quae maxime in vias naturae incidunt, non tentantur, ideoque latent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 486:4)
unde subtiliores misturae et schematismi ordinati gigni possint et educi, ad exemplum naturae et imitationem operum solis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 486:11)
Opificia enim naturae transiguntur per longe minores portiones, et posituras magis exquisitas et varias, quam opificia ignis, prout nunc adhibetur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 486:13)
Tum vero videatur homo revera auctus potestate, si per calores et potentias artificiales opera naturae possint specie repraesentari, virtute perfici, copia variari;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 486:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION