라틴어 문장 검색

hostis adest dextra laevaque a parte timendus, vicinoque metu terret utrumque latus, altera Bistonias pars est sensura sarisas, altera Sarmatica spicula missa manu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 325)
di procul a cunctis, qui te venerantur amantque huius notitiam gentis habere velint, nos satis est inter glaciem Scythicasque sagittas vivere, si vita est mortis habenda genus, nos premat aut bello tellus, aut frigore caelum, truxque Getes armis, grandine pugnet hiems . nos habeat regio nec pomo feta nec uvis, et cuius nullum cesset ab hoste latus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 74)
haec igitur referens et quod mea crimina primi erroris venia posse latere vides, respicis antiquum lassis in rebus amicum, fomentisque iuvas vulnera nostra tuis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 337)
dumque latus sancti cingit tibi turba senatus, consulis ante pedes ire iuberer eques;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 96)
et quamquam cuperem semper tibi proximus esse, gauderem lateris non habuisse locum, nec querulus, turba quamvis eliderer, essem:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 97)
neu desit pars ulla domus, stat uterque nepotum, hic aviae lateri proximus, ille patris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 943)
Scylla feris trunco quod latret ab inguine monstris, Heniochae nautis plus nocuere rates, nec potes infestis conferre Charybdin Achaeis, ter licet epotum ter vomat illa fretum, qui quamquam dextra regione licentius errant, securum latus hoc non tamen esse sinunt, hic agri infrondes, hic spicula tincta venenis, hic freta vel pediti pervia reddit hiems, ut, qua remus iter pulsis modo fecerat undis, siccus contempta nave viator eat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1013)
tam mala Thersiten prohibebat forma latere, quam pulchra Nireus conspiciendus erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 139)
"ipse solum colui, cuius placidissima laevum radit harenosi Thybridis unda latus, hic, ubi nunc Roma est, incaedua silva virebat, tantaque res paucis pascua bubus erat."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권138)
fluminis illa latus, cui sunt vada iuncta Tarenti, aspicit et sparsas per loca sola casas;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권281)
hoc duce Romanum est solis utrumque latus, tu breve nescio quid victae telluris habebas:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권80)
in apertos undique campos prosiliunt hostes et latus omne tenent, quid faciant pauci contra tot milia fortes?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권146)
Sex ubi sustulerit, totidem demerserit orbes, purpureum rapido qui vehit axe diem, altera gramineo spectabis Equirria Campo, quem Tiberis curvis in latus urget aquis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권343)
Sunion expositum Piraeaque tuta recessu linquit et in dextrum quae iacet ora latus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권392)
"par erat omnis honos, saepe aliquis solio, quod tu, Saturne, tenebas, ausus de media plebe sedere deus, nec latus Oceano quisquam deus advena iunxit,1 et Themis extremo saepe recepta loco est, donec Honor placidoque decens Reverentia voltu corpora legitimis inposuere toris."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권10)

SEARCH

MENU NAVIGATION