라틴어 문장 검색

Vapores autem, qui spatiis tam immensis implendis sufficiant, ex Cometarum Atmosphaeris oriri posse, intelligetur ex raritate aeris nostri.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 48:1)
Nam aer juxta superficiem Terrae spatium occupat quasi 850 vicibus majus quam aqua ejusdem ponderis, ideoque aeris columna Cylindrica pedes 850 alta ejusdem est ponderis cum aquae columna pedali latitudinis ejusdem.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 48:2)
ineundo, inveni quod aer, si ascendatur à superficie Terrae ad altitudinem semidiametri unius terrestris, rarior sit quàm apud nos in ratione longe majori, quàm spatii omnis infra orbem Saturni ad globum diametro digiti unius descriptum.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 48:6)
Et quamvis, ob longe crassiorem Cometarum Atmosphaeram, magnamque corporum gravitationem Solem versus, & gravitationem particularum Aeris & vaporum in se mutuo, fieri possit ut aer in spatiis coelestibus inque Cometarum caudis non adeo rarescat;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 48:10)
apparuit, ascenderat spatio dierum illorum duorum, qui à tempore perihelii Cometae elapsi fuerant.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 49:9)
Et hinc rursus colligitur spatia caelestia vi resistendi destitui;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 49:15)
Et auram longe tenuissimam in spatiis liberrimis actioni radiorum cedere, non est à ratione prorsus alienum, non obstante quod substantiae crassae, impeditissimis in regionibus nostris, à radiis Solis sensibiliter propelli nequeant.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 50:2)
Vapor enim in spatiis illis liberrimis perpetuò rarescit ac dilatatur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 51:4)
Eiusmodi fabulae vibrabant, cum Trimalchio intravit et detersa fronte unguento manus lavit spatioque minimo interposito Ignoscite mihi inquit amici, multis iam diebus venter mihi non respondit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 47:1)
Interposito deinde spatio cum secundas mensas Trimalchio iussisset afferri, sustulerunt servi omnes mensas et alias attulerunt, scobemque croco et minio tinctam sparserunt et, quod nunquam ante videram, ex lapide speculari pulverem tritum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 68:1)
In noctis spatium miserorum vulnera durant.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 31:10)
Spatium diei noctis excipiunt vices.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Cervus ad boves.7)
Nam delectare persuadere copiam dicendi spatiumque desiderat, relinquere vero aculeum in audientium animis is demum potest qui non pungit sed infigit.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 20 18:2)
Sine per ora hominum ferantur isdemque quibus lingua Romana spatiis pervagentur.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 10 2:2)
Implevi promissum priorisque epistulae fidem exsolvi, quam ex spatio temporis iam recepisse te colligo;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 12 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION