라틴어 문장 검색

interim iuvenes militares et adsueti militibus, nunc apud eos ipsos, nunc apud transfugas, quorum maxima pars ex navalibus sociis Romanorum erat, nunc etiam apud infimae plebis homines crimina serebant in senatum optimatesque:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 305:1)
Hieronymi auctoritatem sequendam in sociis legendis, vel quinquaginta annis feliciter expertam amicitiam nunc incognitae, quondam infideli praeferendam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 362:2)
deinde, cum ad tuendos sociorum agros missum ab Appio praesidium esset, omnibus copiis impetum in oppositam stationem cum caede multorum fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 370:2)
nec caedem nefandam sociorum inultam Romanos passuros.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 426:1)
ne frustra adsidendo spectandoque obsidionem sociorum tempus tereret, castra inde movit, ut quocumque vocasset defectionis ab Romano spes admoveret exercitum ac praesens suas res foventibus adderet animos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 467:1)
bonis sociis fidem suam maximum vinculum esse, et ita sibi populum Romanum senatumque gratias habiturum, si volentes ac non coacti mansissent in amicitia.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 476:2)
facturum se quae vellent pollicitus, duo milia delectorum militum navibus longis mittit ad ostium fluminis cum praefecto socium Q. Naevio Crista, viro inpigro et perito militiae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 513:1)
defecissetque ab Romanis ulterior Hispania, ni P. Cornelius raptim traducto exercitu Hiberum dubiis sociorum animis in tempore advenisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 525:1)
Scipio, ut sociis praesidioque ferret opem, cum legione expedita profectus inter bina castra cum magna caede hostium urbem est ingressus et postero die eruptione aeque felici pugnavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 532:2)
Bigerra inde urbs - socii et hi Romanorum erant - a Carthaginiensibus oppugnari coepta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 534:2)
scribi praeterea duae urbanae legiones iussae et viginti milia sociorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 563:1)
tum, quoniam res Romana contra spem votaque eius velut resurgere ab stirpibus videatur, novam referre proditionem proditis polliceatur, aliunde stet semper, aliunde sentiat, infidus socius, vanus hostis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 571:1)
quod si abire ab Romanis liceat, redire ad eos non liceat, cui dubium esse quin brevi desperata ab sociis Romana res foederibus Punicis omnia in Italia iuncta visura sit?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 574:1)
neque enim pro hoste neque pro socio in praesentia habitum libera custodia haud procul a castris placere in aliqua fida civitate eum servari per belli tempus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 576:1)
quam ob noxam Romanorum aut quod meritum Poenorum pro alienigenis ac barbaris Italici adversus veteres socios Romanos bellum gererent et vectigalem ac stipendiariam Italiam Africae facerent, arpinis purgantibus ignaros omnium se venum a principibus datos Poeno, captos oppressosque a paucis esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 596:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION