라틴어 문장 검색

Tum pater omnipotens, aliquem indignatus ab umbris mortalem infernis ad lumina surgere vitae, ipse repertorem medicinae talis et artis fulmine Phoebigenam Stygias detrusit ad undas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 37:3)
sicut aquae tremulum labris ubi lumen aenis sole repercussum aut radiantis imagine lunae omnia pervolitat late loca iamque sub auras erigitur summique ferit lacuaria tecti.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 2:4)
Surgit et aetherii spectans orientia solis lumina rite cavis undam de flumine palmis sustinet ac talis effundit ad aethera voces:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 4:3)
Ille os oculosque loquentis iamdudum et totum lustrabat lumine corpus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 8:2)
non secus ac siqua penitus vi terra dehiscens infernas reseret sedes et regna recludat pallida, dis invisa, superque immane barathrum cernatur, trepident inmisso lumine manes.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 11:11)
non secus atque olim tonitru cum rupta corusco ignea rima micans percurrit lumine nimbos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 16:9)
Inde ubi prima quies medio iam noctis abactae curriculo expulerat somnum, cum femina primum, cui tolerare colo vitam tenuique Minerva impositum, cinerem et sopitos suscitat ignes, noctem addens operi, famulasque ad lumina longo exercet penso, castum ut servare cubile coniugis et possit parvos educere natos:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 17:1)
fulgores nunc horrificos sonitumque metumque miscebant operi flammisque sequacibus iras.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 18:4)
aegidaque horriferam, turbatae Palladis arma, certatim squamis serpentum auroque polibant conexosque anguis ipsamque in pectore divae Gorgona, desecto vertentem lumina collo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 18:6)
Namque inproviso vibratus ab aethere fulgor cum sonitu venit, et ruere omnia visa repente Tyrrhenusque tubae mugire per aethera clangor.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 21:2)
piceum fert fumida lumen taeda et commixtam Volcanus ad astra favillam.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 3:15)
Lumina rara micant;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 8:9)
Et iam prima novo spargebat lumine terras Tithoni croceum linquens Aurora cubile:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 16:1)
non secus ac liquida siquando nocte cometae sanguinei lugubre rubent aut Sirius ardor, ille sitim morbosque ferens mortalibus aegris, nascitur et laevo contristat lumine caelum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 12:7)
ut senior leto canentia lumina solvit, iniecere manum Parcae telisque sacrarunt Evandri.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 19:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION