라틴어 문장 검색

Nam et negare ei quem unice diligerem cuique me carissimum esse sentirem, praesertim et iusta petenti et praeclara cupienti, durum admodum mihi videbatur, et suscipere tantam rem, quantam non modo facultate consequi difficile esset sed etiam cogitatione complecti, vix arbitrabar esse eius qui vereretur reprehensionem doctorum atque prudentium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 1장 1:2)
Nulla praecepta ponemus, neque enim id suscepimus, sed excellentis eloquentiae speciem et formam adumbrabimus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 14장 1:3)
Quid est enim turpius quam legitimarum et civilium controversiarum patrocinia suscipere, cum sis legum et civilis iuris ignarus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 34장 2:3)
tu autem velim, si tibi ea quae disputata sunt minus probabuntur, ut aut maius opus institutum putes quam effici potuerit, aut, dum tibi roganti voluerim obsequi, verecundia negandi scribendi me impudentiam suscepisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 71장 4:1)
nescis exsilium scelerum esse poenam, meum illud iter ob praeclarissimas res a me gestas esse susceptum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon IV, 2장 1:7)
hereditatis spes quid iniquitatis in serviendo non suscipit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon V, 2장 4:2)
ab adiunctis autem posui equidem exemplum paulo ante, multa adiungi, quae suscipienda essent si statuissemus ex edicto secundum eas tabulas possessionem dari, quas is instituisset cui testamenti factio nulla esset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 11장 5:1)
Ad officium sic, ut cum quaeritur suscipiendine sint liberi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 22장 4:3)
unde postquam iam V1 nonnulla excerpsit, duo homines eiusdem fortasse monasterii qui codicem retractandum susceperant, reliqua transtulerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말144)
Istos vero qui, quod tota in hac causa difficillimum est, suscipiant, posse animum manere corpore vacantem, illud autem, quod non modo facile ad credendum est, sed eo concesso, quod volunt, consequens, id vero non dant, ut, cum diu permanserit, ne intereat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 77:7)
nostrum enim et nostra causa susceptum dolorem modice ferre debemus, ne nosmet ipsos amare videamur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 110:6)
nunc autem, simul atque editi in lucem et suscepti sumus, in omni continuo pravitate et in summa opinionum perversitate versamur, ut paene cum lacte nutricis errorem suxisse videamur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 2:4)
si vero ne futurum quidem sit, frustra suscipi miseriam voluntariam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 32:6)
Quid est autem quod plus valeat ad ponendum dolorem, quam cum est intellectum nil profici et frustra esse susceptum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 66:7)
si igitur deponi potest, etiam non suscipi potest;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 66:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION