라틴어 문장 검색

Tanta est prudentia hominis ad demonstrandum bonum quanta auctoritas ad exigendum;
(테르툴리아누스, Apologeticum, 45장 2:3)
Sed quanta auctoritas legum humanarum, cum illas et evadere homini contingat et plerumque in admissis delitiscenti, et aliquando contemnere ex voluntate vel necessitate deliquenti?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 45장 5:1)
Quorundam enim fides aut simplicior aut scrupulosior ad hanc abdicationem spectaculorum de scripturis auctoritatem exposcit et se in incertum constituit, quod non significanter neque nominatim denuntietur servis dei abstinentia eiusmodi.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 3장 1:2)
Ne quis argutari nos putet, ad principalem auctoritatem convertar ipsius signaculi nostri.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 4장 1:1)
Quod ipsum tu quoque uigilantissime deprehendens, historiam memoratam in notitiam tibi simul et eis, quibus te regendis diuina praefecit auctoritas, ob generalis curam salutis latius propalari desideras.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, 서문 1:5)
Erat illis apostolorum instar et gloria et auctoritas per conscientiam, doctrina per litteras, uirtutes ex meritis.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XVII. 1:7)
Cuius corpus honorifico agmine, comitantibus uirtutum operibus, suam defertur ad urbem.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXI. 1:12)
In Galliarum episcopis nullam tibi auctoritatem tribuimus;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 4:8)
quia ab antiquis praedecessorum meorum temporibus pallium Arelatensis episcopus accepit, quem nos priuare auctoritate percepta minime debemus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 4:9)
Ipse autem extra auctoritatem propriam episcopos Galliarum iudicare non poteris;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 4:13)
Quicquid uero ex auctoritate agendum est, cum pracdicto Arelatense episcopo agatur, ne praetermitti possit hoc, quod antiqua patrum institutio inuenit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 4:19)
Brittaniarum uero omnes episcopos tuae fraternitati committimus, ut indocti doceantur, infirmi persuasione roborentur, peruersi auctoritate corrigantur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 4:20)
ut quaeque erant regulariter decreta, sua quoque auctoritate subscribens confirmaret, ac Brittaniam rediens secum Anglorum ecclesiis mandanda atque obseruanda deferret, una cum epistulis, quas idem pontifex Deo dilecto archiepiscopo Laurentio et clero uniuerso, similiter et Aedilbercto regi atque genti Anglorum direxit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. IV. 1:15)
Illi autem ecclesiae Romanum pro se consecrauit episcopum, data sibi ordinandi episcopos auctoritate a pontifice Bonifatio, quem successorem fuisse Deusdedit supra meminimus;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. VIII.3)
cuius auctoritatis ista est forma:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. VIII.4)

SEARCH

MENU NAVIGATION