라틴어 문장 검색

hunc igitur Cethegum consecutus est aetate Cato, qui annis ix post eum fuit consul.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 15장 4:1)
haec si minus apta videntur huic sermoni, Brute, Attico adsigna, qui me inflammavit studio inlustrium hominum aetates et tempora persequendi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 19장 1:1)
Ego vero, inquit Brutus, et delector ista quasi notatione temporum et ad id quod instituisti, oratorum genera distinguere aetatibus, istam diligentiam esse accommodatam puto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 19장 1:2)
Atque utinam exstarent illa carmina, quae multis saeculis ante suam aetatem in epulis esse cantitata a singulis convivis de clarorum virorum laudibus in Originibus scriptum reliquit Cato!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 19장 2:2)
Sed inter hos aetate paulum his antecedens sine controversia Ser.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 21장 2:3)
horum aetatibus adiuncti duo C. Fannii C. et M. filii fuerunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 26장 2:1)
Tuus etiam gentilis, Brute, M. Pennus facete agitavit in tribunatu C. Gracchum, paulum aetate antecedens.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 28장 4:2)
nunc reliquorum oratorum aetates, si placet, et gradus persequamur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 32장 1:1)
Curio fuit igitur eiusdem aetatis fere sane inlustris orator, cuius de ingenio ex orationibus eius existimari potest:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 32장 1:3)
huic successit aetati C. Galba, Servi illius eloquentissimi viri filius, P. Crassi eloquentis et iuris periti gener.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 33장 3:1)
C. Fimbria temporibus isdem fere, sed longius aetate provectus, habitus est sane, ut ita dicam, lutulentus [patronus] asper maledicus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 34장 2:2)
aetatesque vestrae, ut illorum, nihil aut non fere multum differunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 40장 4:6)
Nam et in isdem exercitationibus ineunte aetate fuimus et postea una Rhodum ille etiam profectus est, quo melior esset et doctior;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 41장 1:5)
sed fortasse maluit, id quod est adeptus, longe omnium non eiusdem modo aetatis sed eorum etiam qui fuissent in iure civili esse princeps.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 41장 1:8)
exstat in eam legem senior, ut ita dicam, quam aetas illa ferebat oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 43장 3:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION