라틴어 문장 검색

aestuat ingens uno in corde pudor mixtoque insania luctu, [et furiis agitatus amor et conscia virtus.] Atque hic Aenean magna ter voce vocavit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 34:26)
inde aliud super atque aliud figitque volatque ingenti gyro, sed sustinet aureus umbo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 35:11)
Ingentem quercum decisis undique ramis constituit tumulo fulgentiaque induit arma, Mezenti ducis exuvias, tibi, magne, tropaeum, bellipotens:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 1:3)
Ut vero Aeneas foribus sese intulit altis, ingentem gemitum tunsis ad sidera tollunt pectoribus, maestoque immugit regia luctu.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 2:3)
Haec ubi deflevit, tolli miserabile corpus imperat et toto lectos ex agmine mittit mille viros, qui supremum comitentur honorem intersintque patris lacrimis, solacia luctus exigua ingentis, misero sed debita patri.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 3:1)
"O fama ingens, ingentior armis vir Troiane, quibus caelo te laudibus aequem?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 5:2)
Nec minus et miseri diversa in parte Latini innumeras struxere pyras, et corpora partim multa virum terrae infodiunt avectaque partim finitimos tollunt in agros urbique remittunt, cetera confusaeque ingentem caedis acervum nec numero nec honore cremant:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 8:1)
Deficit ingenti luctu rex ipse Latinus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 9:3)
Sat funera fusi vidimus ingentis et desolavimus agros.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 13:13)
Haud ita me experti Bitias et Pandarus ingens et quos mille die victor sub Tartara misi, inclusus muris hostilique aggere saeptus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 14:13)
nuntius ingenti per regia tecta tumultu ecce ruit magnisque urbem terroribus implet, instructos acie Tiberino a flumine Teucros Tyrrhenamque manum totis descendere campis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 16:3)
quam dextra ingenti librans ita ad aethera fatur:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 20:12)
Continuo adversis Tyrrhenus et acer Aconteus conixi incurrunt hastis primique ruina dant sonitum ingenti perfractaque quadrupedantum pectora pectoribus rumpunt:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 22:8)
Procul Ornytus armis ignotis et equo venator Iapyge fertur, cui pellis latos umeros erepta iuvenco pugnatori operit, caput ingens oris hiatus et malae texere lupi cum dentibus albis, agrestisque manus armat sparus;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 25:9)
Haec effatus equum in medios, moriturus et ipse, concitat et Venulo adversum se turbidus infert dereptumque ab equo dextra complectitur hostem et gremium ante suum multa vi concitus aufert.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 27:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION