라틴어 문장 검색

itaque tanto est sermo Graecus Latino iucundior, ut nostri poetae, quotiens dulce carmen esse voluerint, illorum id nominibus exornent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 199:2)
mox poetis exstitisse, etiamsi parcius, simili tamen ratione, falsa et impropria virtutes ducentes.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 208:2)
Quam multi poetae dicunt, quae philosophis aut dicta sunt aut dicenda!
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 8 8:3)
'' Ut scias autem hos sensus esse communes, natura scilicet dictante, apud poetam comicum invenies:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 20:6)
in eo, qui Prometheus inscribitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 19 9:4)
Cum adieris eius hortulos et inscriptum hortulis legeris Hospes, hic bene manebis, hic summum bonum voluptas est, paratus erit istius domicilii custos hospitalis, humanus, et te polenta excipiet et aquam quoque large ministrabit et dicet:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 21 10:1)
Epicuri epistulam ad hanc rem pertinentem lege, Idomeneo quae inscribitur, quem rogat, ut quantum potest fugiat et properet, antequam aliqua vis maior interveniat et auferat libertatem recedendi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 22 5:2)
Poeta communiter dicitur, omnibus enim versus facientibus hoc nomen est, sed iam apud Graecos in unius notam cessit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 17:3)
Homerum intellegas, cum audieris poetam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 17:4)
Invenio imagines, quibus si quis nos uti vetat et poetis illas solis iudicat esse concessas, neminem mihi videtur ex antiquis legisse, apud quos nondum captabatur plausibilis oratio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 6:2)
Illi, qui simpliciter et demonstrandae rei causa eloquebantur, parabolis referti sunt, quas existimo necessarias, non ex eadem causa qua poetis, sed ut inbecillitatis nostrae adminicula sint, ut et dicentem et audientem in rem praesentem adducant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 6:3)
Horum licet in limine ipso nomen marmori inscribas, mortem suam antecesserunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 60 4:4)
Duram tibi legem videor ponere, cum poetarum Graecorum maximus ius flendi dederit in unum dumtaxat diem, cum dixerit etiam Niobam de cibo cogitasse ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 63 2:1)
Non est quod inscribas tibi philosophiam aut quietem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 68 3:6)
Nam si ad naturam rerum respexeris, etiam Nestoris et Sattiae brevis est, quae inscribi monumento suo iussit annis se nonaginta novem vixisse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 77 20:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION