라틴어 문장 검색

hic docti invenies patrem Tonanti, rectorem columenque Galliarum, prisci Ferreolum parem Syagri, coniunx Papianilla quem pudico curas participans iuvat labore, qualis nec Tanaquil fuit nec illa quam tu, Tricipitine, procreasti, qualis nec Phrygiae dicata Vestae quae contra satis Albulam tumentem duxit virgineo ratem capillo.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Propempticon ad libellum14)
quocirca tu seu venias seu moreris, preces nostras orationibus iuva ut ruris auram desiderant salubriter cedat ipsa vegetatio.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Agricolae suo salutem 2:4)
sed quia iudicii vestri medicinam expetunt civilitatemque, qui negotium criminale parturiunt, vestrarum, si bene metior, partium pariter et morum est, aliqua indemni compositione istorum dolori, illorum periculo subvenire et quodam salubris sententiae temperamento hanc partem minus afflictam, illam minus ream et utramque plus facere securam;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Lupo salutem 3:1)
secundum tamen moralem sententiam nihil iudicio meo minor est qui in superveniente simili necessitate non divinat et subvenit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Patienti salutem 7:2)
his adhuc adde, quod materiam, cui non auditor potius sed lector obtigerit, nihil absentis auctoris pronuntiatio iuvat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lampridio suo salutem. 5:1)
quem saltim iuvimus voto, quia re forsitan non valemus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius domino papae Principio salutem. 8:2)
iuvat ire per corollas alabastra ventilantes;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Tonantio suo salutem. 5:20)
iuvat et vago rotatu dare fracta membra ludo, simulare vel trementes pede, veste, voce Bacchas.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Tonantio suo salutem. 5:21)
"sine perfida palleat Ide, et iuvet haec audire patrem, pudeatque dolosam sic pro te timuisse Thetin."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:86)
"hactenus annorum, comites, elementa meorum et memini et meminisse iuvat:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 2권65)
iuvat ora tueri mixta notis belli placidamque gerentia pacem, nec veris maiora putes:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, equus maximus Domitiani Imp.8)
Nec longae traxere morae, iuvat ipsa labores forma dei praesens operique intenta iuventus miratur plus posse manus, strepit ardua pulsu machina:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, equus maximus Domitiani Imp.28)
nec te caeli iuvet aula, tuosque laetus huic dono videas dare tura nepotes.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, equus maximus Domitiani Imp.46)
hic tua Tiburtes Faunos chelys et iuvat ipsum Alciden dictumque lyra maiore Catillum, seu tibi Pindaricis animus contendere plectris sive chelyn tollas heroa ad robora sive liventem satiram nigra rubigine turbes seu tua non alia splendescat epistola cura.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, Villa Tiburtina Manilii Vopisci40)
sollicitare iuvat:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, balneum Claudii Etrusci19)

SEARCH

MENU NAVIGATION