라틴어 문장 검색

non Dryadum placet umbra choris, non commoda sacris Faunorum, diraeque etiam fugere volucres prodigiale nemus.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권210)
Coeperat umenti Phoebum subtexere palla Nox et caeruleam terris infuderat umbram, ille propinquabat silvis et ab aggere celso scuta virum galeasque videt rutilare comantis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권212)
qua laxant rami nemus adversaque sub umbra flammeus aeratis lunae tremor errat in armis, obstipuit visis, ibat tamen;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권213)
quam ratus, innumeris videt excursare latebris, hos prodire iugis, illos e vallibus imis crescere, nec paucos campo, totumque sub armis conlucere iter, ut clausas indagine profert in medium vox prima feras, quae sola medendi turbata ratione via est, petit ardua dirae Sphingos et abscisis infringens cautibus lineas exsuperat iuga dira manus, scopuloque potitus, unde procul tergo metus et via prona nocendi, saxum ingens, quod vix plena cervice gementes vertere humo valeant murisque inferre iuvenci, rupibus evellit;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권227)
rotat ipse furentem Deilochum, comitemque illi iubet ire sub umbras Phegea sublata minitantem bella securi Dircaeumque Gyan et Echionium Lycophontem.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권236)
"parce per has stellis interlabentibus umbras, per superos noctemque tuam;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권258)
"ite sub umbras, o timidi paucique!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권272)
"vado equidem exsultans ereptaque fata insequor et comites feror exspectatus ad umbras, te superis fratrique -"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권35)
"prius in patrui deus infera mergar stagna et pallentes agar exarmatus ad umbras, sed nunc fatorum monitus mentemque supremi iussus obire patris - neque enim Vulcania tali imperio manus apta legi - , quo pectore contra ire Iovem dictasque parem contemnere leges, cui modo - pro vires!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권115)
"ipse ego fessus quinquaginta illis heroum immanibus umbris vulneraque ista ferens putri insiccata cruore protinus ire peto!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권140)
nam Tydea largus habebat perfusum magna virtutis imagine somnus, et iam noctivagas inter deus armifer umbras desuper Arcadiae fines Nemeaeaque rura Taenariumque cacumen Apollincasque Therapnas armorum tonitru ferit et trepidantia corda implet amore sui.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권161)
"licet aridus Hammon invideat Lyciaeque parent contendere sortes Niliacumque pecus patrioque aequalis honori Branchus, et undosae quem rusticus accola Pisae Pana Lycaonia nocturnum exaudit in umbra, ditior ille animi, cui tu, Dictaee, secundas impuleris manifestus aves."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권177)
illum Palladia sonipes Nemeaeus ab arce devehit arma pavens umbraque immane volanti implet agros longoque attollit pulvere campum, non aliter silvas umeris et utroque refringens pectore montano duplex Hylaeus ab antro praecipiat:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권55)
Maenalia puerum cum vidit in umbra, Dianam, tenero signantem gramina passu, ignovisse ferunt comiti.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권112)
"exspecta, dum maior honos, dum firmius aevum, dum roseis venit umbra genis vultusque recedunt ore mei;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권151)

SEARCH

MENU NAVIGATION