라틴어 문장 검색

itaque non deterret sapientem mors, quae propter incertos casus cotidie imminet, propter brevitatem vitae numquam potest longe abesse, quo minus in omne tempus rei p. suisque consulat, cum posteritatem ipsam, cuius sensum habiturus non sit, ad se putet pertinere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 89:8)
cum enim illam ad sollemne et statu[tu]m sacrificium curru vehi ius esset satis longe ab oppido ad fanum morarenturque iumenta, tum iuvenes i quos modo nominavi veste posita corpora oleo perunxerunt, ad iugum accesserunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 112:4)
docuisse regem non nasci homini longe optimum esse, proximum autem quam primum mori.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 113:9)
longe igitur abest a summo dolore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 44:17)
volo autem dicere illud homini longe optumum esse, quod ipsum sit optandum per se, a virtute profectum vel in ipsa virtute situm, sua sponte laudabile, quod idem citius dixerim solum quam non summum bonum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 46:10)
sed praesto est domina omnium et regina ratio, quae conixa per se et progressa longius fit perfecta virtus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 47:9)
haec igitur praemeditatio futurorum malorum lenit eorum adventum, quae venientia longe ante videris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 29:1)
Mihi vero longe videtur secus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 60:4)
Haec igitur officia sunt consolantium, tollere aegritudinem funditus aut sedare aut detrahere quam plurumum aut supprimere nec pati manare longius aut ad alia traducere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 75:6)
Pythagorae autem doctrina cum longe lateque flueret, permanavisse mihi videtur in hanc civitatem, idque cum coniectura probabile est, tum quibusdam etiam vestigiis indicatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 2:3)
quidam brevius perturbationem esse adpetitum vehementiorem, sed vehementiorem eum volunt esse, qui longius discesserit a naturae constantia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 11:4)
non enim omne vitium paris habet dissensiones, ut eorum, qui non longe a sapientia absunt, adfectio est illa quidem discrepans sibi ipsa, dum est insipiens, sed non distorta nec prava.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 29:4)
quid est igitur quod occurrat in hac quaestione, e quo possit attingi aliquid veri simile, quo longius mens humana progredi non potest?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 47:5)
Odi hominem, iratus pugno, nec longius quicquam Nobis, quam dextrae gladium dum accommodet alter;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 48:10)
sed, ut opinor, hic error et haec indoctorum animis offusa caligo est, quod tam longe retro respicere non possunt nec eos, a quibus vita hominum instructa primis sit, fuisse philosophos arbitrantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 6:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION