라틴어 문장 검색

Et hanc Romuli adserunt fuisse rationem, ut primum quidem mensem a patre suo Marte, secundum ab Aeneae matre Venere nominaret, et hi potissimum anni principia servarent a quibus esset Romani nominis origo, cum hodieque in sacris Martem patrem Venerem genetricem vocemus.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 8:2)
propterea non modo praelium committi, verum etiam dilectum rei militaris causa habere, ac militem proficisci, navem solvere, uxorem liberum quaerendorum causa ducere, religiosum est.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 18:3)
Ad rem sane militarem nihil attinere notat Varro, utrum fastus vel nefastus dies sit, sed ad solas hoc actiones respicere privatas.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 27:1)
unde ἓν τὸ πᾶν sapientum principes prodiderunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 4:3)
Responderat princeps:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 22:2)
cumque accessisset ad sellam, demissa in fundam pauperem manu paucos denarios protulit quos principi daret:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 31:5)
Videret, quantum inter duas principes feminas interesset.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, V. 6:4)
quae vasorum sunt instrumenti instar habent, quibus semper sacrificia conficiuntur, quarum rerum principem locum optinet mensa in qua epulae libationisque et stipes reponuntur:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XI. 6:3)
Piscinas autem quam refertas habuerint pretiosissimis piscibus Romani illi nobilissimi principes, Lucullus Philippus et Hortensius, quos Cicero piscinarios appellat, etiam illud indicium est, quod M. Varro in libro de agricultura refert M. Catonem qui post Uticae periit, cum heres testamento Luculli esset relictus, pisces de piscina eius quadraginta milibus vendidisse.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XV. 6:1)
Si velis conparare certantes sagittis, invenies haec utriusque principia:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VII. 6:1)
et nunc ineptum est regem sub Massico militare.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XV. 7:4)
2. Si quis comitum vel baronum nostrorum, sive aliorum tenencium de nobis in capite per servicium militare, mortuus fuerit, et cum decesserit heres suus plene etatis fuerit et relevium debeat, habeat hereditatem suam per antiquum relevium;
(Magna Carta 4:1)
37. Si aliquis teneat de nobis per feodifirmam, vel per sokagium, vel per burgagium, et de alio terram teneat per servicium militare, nos non habebimus custodiam heredis nec terre sue que est de feodo alterius, occasione illius feodifirme, vel sokagii, vel burgagii;
(Magna Carta 39:1)
nec habebimus custodiam illius feodifirme, vel sokagii, vel burgagii, nisi ipsa feodifirma debeat servicium militare.
(Magna Carta 39:2)
Nos non habebimus custodiam heredis vel terre alicujus, quam tenet de alio per servicium militare, occasione alicujus parve serjanterie quam tenet de nobis per servicium reddendi nobis cultellos, vel sagittas, vel hujusmodi.
(Magna Carta 39:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION