라틴어 문장 검색

munera quoque quae legati ferrent regi decreverunt, sagula purpurea duo cum fibulis aureis singulis et lato clavo tunicis, equos duo phaleratos, bina equestria arma cum loricis, et tabernacula militaremque supellectilem qualem praeberi consuli mos esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 237:1)
ad quinque milia hostium eo die caesa et signa militaria duo et viginti capta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 252:2)
vixdum militari aetate imperio accepto omnia audacissime incipientem nusquam fefellit fortuna.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 393:2)
quippe ad veros hostes perventum erat, et armorum genere et usu militiae et fama rerum gestarum et magnitudine vel spei vel periculi pares.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 464:2)
par ferme numerus captus cum signis militaribus centum triginta duobus, elephantis undecim;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 469:2)
Hannibal cum paucis equitibus inter tumultum elapsus Hadrumetum perfugit, omnia et ante aciem et in proelio, priusquam excederet pugna, expertus, et confessione etiam Scipionis omniumque peritorum militiae illam laudem adeptus, singulari arte aciem eo die instruxisse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 470:1)
exitu quoque fugae intercluso ab omni parte circumdatis equitibus quindecim milia hominum caesa, mille et ducenti vivi capti, et equi Numidici mille et quingenti, signa militaria duo et septuaginta;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 486:2)
quae insueta liberae civitati species cum fremitum populi movisset, perturbatus militaris vir urbana libertate novem inquit annorum a vobis profectus post sextum et tricesimum annum redii.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 498:1)
militares artes, quas me a puero fortuna nunc privata nunc publica docuit, probe videor scire;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 499:1)
africani cognomen militaris prius favor an popularis aura celebraverit an, sicuti Felicis Sullae Magnique Pompei patrum memoria, coeptum ab adsentatione familiari sit parum compertum habeo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 609:1)
Scipio Africanus incertum militari prius favore an populari aura ita cognominatus sit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXX Periocha13)
inde sine certo duce consensu militari proxima nocte relicta magna parte rerum suarum ad consulem per saltus prope invios pervenere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 22:1)
tum militaris aetas iurat neminem vivum nisi victorem acie excessurum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 186:2)
caesa aut capta supra quinque et triginta milia cum signis militaribus septuaginta, carpentis Gallicis multa praeda oneratis plus ducentis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 231:2)
nec ullo iam, qui militaris aetatis esset, non aut caeso aut fugato, Sopatro etiam Acarnane, praefecto praesidii, interfecto, praeda omnis primo in forum conlata, deinde in naves imposita.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 250:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION