라틴어 문장 검색

numinis illa sensit onus, pressa estque dei gravitate carina;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 61:6)
Aequore placato patrias Epidaurius aras linquit et hospitio iuncti sibi numinis usus litoream tractu squamae crepitantis harenam sulcat et innixus moderamine navis in alta puppe caput posuit, donec Castrumque sacrasque Lavini sedes Tiberinaque ad ostia venit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 63:2)
Arma ferunt inter nigras crepitantia nubes terribilesque tubas auditaque cornua caelo praemonuisse nefas;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 71:1)
esse quidem memini mitissima sedibus illis numina, sed timeo qui nocuere deos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 141)
ille tamen Veneris numine tutus erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 27)
et nobis aliquod, quamvis distamus ab illis, quis vetat irato numen adesse deo?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 210)
seu me diligitis, tantos conpescite fluctus, pronaque sint nostrae numina vestra rati;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 246)
hanc ego suspiciens et ad hanc Capitolia cernens, quae nostro frustra iuncta fuere Lari, "numina vicinis habitantia sedibus," inquam, "iamque oculis numquam templa videnda meis, dique relinquendi, quos urbs habet alta Quirini, este salutati tempus in omne mihi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 311)
parcite caerulei, vos parcite numina ponti, infestumque mihi sit satis esse Iovem, vos animam saevae fessam subducite morti, si modo, qui periit, non periisse potest.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 413)
invigiles igitur nostris pro casibus, oro, deminui siqua numinis ira potest.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 513)
nec comites volucri contenta est vincere cursu, occupat egressas quamlibet ante rates, et pariter fluctus fert ac salientia longe aequora, nec saevis victa madescit aquis, illa, Corinthiacis primum mihi cognita Cenchreis, fida manet trepidae duxque comesque fugae, perque tot eventus et iniquis concita ventis aequora Palladio numine tuta fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 103)
vos quoque, Tyndaridae, quos haec colit insula, fratres, mite precor duplici numen adesse viae!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 1016)
si saperem, doctas odissem iure sorores, numina cultori perniciosa suo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 19)
per mare, per terras, per tertia numina iuro, per te praesentem conspicuumque deum, hunc animum favisse tibi, vir maxime, meque, qua sola potui, mente fuisse tuum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 125)
scilicet in superis etiam fortuna luenda est, nec veniam laeso numine casus habet, illa nostra die, qua me malus abstulit error, parva quidem periit, sed sine labe domus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 152)

SEARCH

MENU NAVIGATION