라틴어 문장 검색

Nullum morosius est animal maioreque arte tractandum quam homo: et nulli magis parcendum quam homini.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, N42)
Parcendum est improbandis civibus, non aliter quam membris languentibus.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, P2)
Invitum cum retineas, exire incites.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 232)
Malo etiam parcas, si una est periturus bonus.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 345)
Nullus est tam tutus quaestus, quam quod habeas parcere.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 381)
Non corrigit sed laedit, qui invitum regit.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 49)
Omitte excusationem, nemo peccat invitus.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 457)
Quod nescias cui serves stultum est parcere.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 611)
Qui invitus servit, fit miser, servit tamen.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 644)
Si invitus pares, servus es; si volens, minister.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 690)
Suis qui nescit parcere, inimicis favet.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 718)
Vide si adhuc malus es, et similibus parce.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 759)
Parcit et saevit, dissimulat et animadvertit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 2장 7:4)
Praevaricaris in leges, vis ergo neget se nocentem, ut eum facias innocentem, et quidem invitum iam, nec de praeterito reum.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 2장 16:2)
Nec tragici quidem aut comici parcunt, ut non aerumnas vel errores domus alicuius dei praefentur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 14장 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION