라틴어 문장 검색

Semibouemque uirum semiuirumque bouem;
(세네카, Controversiae, book 2, Vir et uxor iurauerunt, ut si quid alteri optigisset, alter moreretur. Vir peregre profectus misit nuntium ad uxorem, qui diceret decessisse uirum. uxor se praecipitauit. recreata iubetur a patre relinquere uirum; non uult. abdicatur. 11:9)
Deus nobis haec otia fecit, namque erit ille mihi semper deus, illius aram saepe tener nostris ab ovilibus inbuet agnus, ille meas errare boves, ut cernis, et ipsum ludere, quae vellem, calamo permisit agresti.
(세네카, 행복론, Liber IV 26:2)
Ille deus est, non qui paucas boves, sed qui per totum orbem armenta dimisit, qui gregibus ubique passim vagantibus pabulum praestat, qui pascua hibernis aestiva substituit, qui non calamo tantum cantare et agreste atque inconditum carmen ad aliquam tamen observationem modulari docuit, sed tot artes, tot vocum varietates, tot sonos alios spiritu nostro, alios externo cantus edituros commentus est.
(세네카, 행복론, Liber IV 27:1)
Ut aves, quae laceratione corporum aluntur, lassa morbo pecora et casura ex proximo speculantur, ita hic imminet morti et circa cadaver volat.
(세네카, 행복론, Liber IV 95:5)
Pecus abegisti, servum eius occidisti, argentum, quod non emeras, possides ;
(세네카, 행복론, Liber VI 17:4)
Ille, qui totus ad se spectat et nobis prodest, quia aliter prodesse sibi non potest, eo mihi loco est, quo, qui pecori suo hibernum et aestivum pabulum prospicit;
(세네카, 행복론, Liber VI 53:2)
eo loco est, quo, qui captivos suos, ut commodius veneant, pascit et ut opimos boves saginat ac defricat, quo lanista, qui familiam summa cura exercet atque ornat.
(세네카, 행복론, Liber VI 53:3)
O miserum, si quem delectat patrimonii sui liber magnus et vasta spatia terrarum colenda per vinctos et immensi greges pecorum per provincias ac regna pascendi et familia bellicosis nationibus maior et aedificia privata laxitatem urbium magnarum vincentia !
(세네카, 행복론, Liber VII 58:1)
sic enim et pecora verbere domantur, nec irascimur illis, cum sessorem recusaverunt, sed compescimus, ut dolor contumaciam vincat.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 64:2)
patientiam laudaverim boum et equorum frenos sequentium.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 87:3)
Ubi aliquid animum insolitum arietari percussit, ubi aliquid occurrit aut indignum, ut in omni vita humana multa sunt, aut parum ex facili fluens, aut multum temporis res non magno aestimandae poposcerunt, ad otium convertor et, quemadmodum pecoribus fatigatis quoque, velocior domum gradus est.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 12:1)
Nihil ergo magis praestandum est, quam ne pecorum ritu sequamur antecedentium gregem, pergentes non quo eundum est, sed quo itur.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 4:1)
Eodem loco pone homines, quos in numerum pecorum et inanimalium redegit hebes natura et ignoratio sui.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 25:1)
semibouemque uirum semiuirumque bouem, secundum:
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, iusiurandum mariti et uxoris.45)
notum Cithaeron pavit Oceano pecus.
(세네카, Hercules Furens 3:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION