라틴어 문장 검색

indiciumque ossis repositi est dolor sublatus, et membrum alteri aequatum.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 6:2)
ac, si nulla prurigo, nullus dolor est, sic manere, duae partes ejus temporis, quo quodque os confervet, compleantur:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 13:1)
At si nihil aliud quam dolori occursum est, idem, qui fuit, ejus usus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 21:3)
saepe enim integra cute os abrumpitur, protinusque prurigo et dolor oritur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 35:6)
ut dolor tumorque per ea tollantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XI De ossibus luxatis. 2:6)
quia motus, ut in dolore pestifer, sic alias saluberrimus corpori est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XI De ossibus luxatis. 8:6)
Reposito osse, si cum dolore.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XII De maxilla luxata. 4:3)
Si super septum id incidit, manus resolvuntur, vomitus, aut distentio nervorum insequitur, spiritus difficulter movetur, dolor urget, et aures obtusae sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XIV De spina luxata. 2:3)
dolorque in hoc casu praecipuus est, et maxime urina supprimitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XX De femore luxato. 3:3)
Ubi cum dolore inflammatio quievit, commode ingrediuntur, rectusque eorum pes est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XX De femore luxato. 3:4)
nudatus quotiens, medicum dum consulit emptor, ne qua per occultum lateat iactura dolorem!
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:22)
sic opifex tauri tormentorumque repertor, qui funesta novo fabricaverat aera dolori, primus inexpertum Siculo cogente tyranno sensit opus docuitque suum mugire iuvencum.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:95)
hic quoque Romani meruit pars esse doloris?"
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:231)
viso tum forte redibat Eutropio vacuus donis, feritasque dolore creverat et, teneris etiam quae crimina suadet ingeniis, Scythicum pectus flammabat egestas.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:114)
Iret adhuc in verba dolor, ni Iuppiter alto coepisset solio (voces adamante notabat Atropos et Lachesis iungebat stamina dictis):
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:130)

SEARCH

MENU NAVIGATION