라틴어 문장 검색

Rerum etenim quae gerentur illud propter quod unaquaeque res geritur eiusdem rei praemium esse non iniuria uideri potest, uti currendi in stadio propter quam curritur iacet praemium corona.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, V 1:3)
Sed quamquam sapientibus conscientia ipsa factorum egregiorum amplissimum virtutis est praemium, tamen illa divina virtus non statuas plumbo inhaerentes nec triumphos arescentibus laureis, sed stabiliora quaedam et viridiora praemiorum genera desiderat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus 10:4)
nam Xerxes quidem refertus omnibus praemiis donisque fortunae, non equitatu, non pedestribus copiis, non navium multitudine, non infinito pondere auri contentus praemium proposuit, qui invenisset novam voluptatem - qua ipsa non fuit contentus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 20:3)
sicut ipsa elemosyna, quamvis aeternae beatitudinis praemia sui mereatur natura, ab hypocrita tamen vel vanae gloriae cupido pauperibus erogata suum naturale perdit officium et rem ipsam cum praemio facit amitti.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 13:11)
sed, te quaeso, cogitato hinc mea fide mitti domum te aestimatum, et meam esse vitam hic pro te positam pignori, ne tu me ignores, quom extemplo meo e conspectu abscesseris, quom me servom in servitute pro ted hic reliqueris, tuque te pro libero esse ducas, pignus deseras neque des operam pro me ut huius reducem facias filium;
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 376)
Eum autem qui plus servit et obsequia plura facit praemiis esse maioribus dignum quam qui pauciora laudabilia fecit, ex eo satis est manifestum quod tam in coelestis curia regis quam etiam principum terrenorum omnes cernimus iuris istius peritia censeri, ut qui plus servit maiora praemia ferat.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, A. 중류층 남자가 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 8:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION