라틴어 문장 검색

Namque antea pleraque nobilitas invidia aestuabat et quasi pollui consulatum credebant, si eum quamvis egregius homo novus adeptus foret.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 23장8)
"Deos hominesque testamur, imperator, nos arma neque contra patriam cepisse neque quo periculum aliis faceremus, sed uti corpora nostra ab iniuria tuta forent, qui miseri, egentes violentia atque crudelitate faeneratorum plerique patria, sed omnes fama atque fortunis expertes sumus.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 33장1)
At Catilina ex itinere plerisque consularibus, praeterea optumo cuique litteras mittit:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 34장4)
tanta vis morbi ac veluti tabes plerosque civium animos invaserat.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 36장7)
Contra eos summa ope nitebatur pleraque nobilitas senatus specie pro sua magnitudine.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 38장3)
Umbrenus, quod in Gallia negotiatus erat, plerisque principibus civitatum notus erat atque eos noverat.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 40장2)
Sed ubi Tarquinius Crassum nominavit, hominem nobilem, maxumis divitiis, summa potentia, alii rem incredibilem rati, pars, tametsi verum existumabant, tamen, quia in tali tempore tanta vis hominis magis leniunda quam exagitanda videbatur, plerique Crasso ex negotiis privatis obnoxii, conclamant indicem falsum esse deque ea re postulant uti referatur.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 48장6)
Plerique eorum, qui ante me sententias dixerunt, conposite atque magnifice casum rei publicae miserati sunt.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장14)
Sed plerique mortales postremo meminere et in hominibus inpiis sceleris eorum obliti de poena disserunt, si ea paulo severior fuit.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장30)
Arma atque tela militaria ab Samnitibus, insignia magistratuum ab Tuscis pleraque sumpserunt.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장68)
Sed postquam in castra nuntius pervenit Romae coniurationem patefactam, de Lentulo et Cethego ceterisque, quos supra memoravi, supplicium sumptum, plerique, quos ad bellum spes rapinarum aut novarum rerum studium illexerat, dilabuntur;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 57장1)
Homo militaris, quod amplius annos triginta tribunus aut praefectus aut legatus aut praetor cum magna gloria in exercitu fuerat, plerosque ipsos factaque eorum fortia noverat;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 59장10)
ad hoc pleraque tempora in venando agere, leonem atque alias feras primus aut in primis ferire:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 6장3)
Relicuos legatos eadem via aggressus plerosque capit, paucis carior fides quam pecunia fuit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 16장5)
In divisione orbis terrae plerique in parte tertia Africam posuere, pauci tantummodo Asiam et Europam esse, sed Africam in Europa.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 17장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION