라틴어 문장 검색

Quibus deorum tauro immoletur, si vis cum Virgilio communicare, ipse te docebit:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, X. 5:2)
Vinum autem Cereri non libari debuit illum vel Plautus docere, qui in Aulularia ait:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XI. 2:1)
Nam, ut primum de frondis genere dicamus, constat quidem nunc lauro sacrificantes apud aram Maximam coronari, sed multo post Romam conditam haec consuetudo sumpsit exordium, postquam in Aventino Lauretum coepit virere, quam rem docet Varro Humanarum libro secundo.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XII. 3:3)
Est praeterea Octavii Hersennii liber qui inscribitur de sacris Saliaribus Tiburtium, in quo Salios Herculi institutos operari diebus certis et auspicato docet.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XII. 7:1)
Item Antonius Gnipho, vir doctus cuius scholam Cicero post laborem fori frequentabat, Salios Herculi datos probat in eo volumine quo disputat quid sit festra, quod est ostium minusculum in sacrario, quo verbo etiam Ennius usus est.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XII. 8:1)
Miror te, inquit, Albine, non retulisse quanta illa affluentia marinarum procurari solita fuerit copiarum, cuius relatu maximam conviviorum nostrorum sobrietatem doceres.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIV. 1:2)
Docentur praestigias inhonestas:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIV. 7:1)
Haec cum mihi quisquam narrabat, non poteram animum inducere ea liberos suos homines nobiles docere:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIV. 7:4)
Fuit autem aetate L. Crassi illius diserti, qui quam gravis et serius habitus sit etiam Cicero docet.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XV. 3:2)
Nam temporibus Severi principis, qui ostendabat duritiam morum, Sammonicus Serenus, vir seculo suo doctus, cum ad principem suum scriberet faceretque de hoc pisce sermonem, verba Plinii quae superius posui praemisit et ita subiecit:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVI. 6:2)
Nam vir doctus Oppius in libro quem fecit de silvestribus arboribus sic ait:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVIII. 7:3)
Docent nos utrumque pontifices.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XX. 2:2)
Apertius vellem me has diversitates sub personarum exemplis doceres.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 6:2)
Fuit enim hic poeta ut scrupulose et anxie ita dissimulanter et quasi clanculo doctus, ut multa transtulerit quae unde translata sint difficile sit cognitu.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVIII. 1:4)
nam ut haec ignoraverit vir tam anxie doctus minime crediderim.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVIII. 21:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION