라틴어 문장 검색

magister equitum et ipse novat pugnam equestrem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 364:1)
restituitur omnibus locis pugna, in quae eos impetus tulit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 413:1)
nec pugnae finis ante noctem fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 418:3)
iam eo fama pugnae adversae castrorumque desertorum perlata erat, et ante omnia deplorati erant equites non privato magis quam publico luctu, fabiusque consul terrore urbi quoque iniecto stationem ante portas agebat, cum equites procul visi non sine terrore ab dubiis quinam essent, mox cogniti tantam ex metu laetitiam fecere ut clamor urbem pervaderet gratulantium salvos victoresque redisse equites,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 425:1)
quam noxam cum se consensu omnium Aequorum defensuros sperassent, deserti ab suis ne memorabili quidem bello, per obsidionem levemque unam pugnam et oppidum et fines amisere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 537:1)
cogebantur itaque victi, quia cedentibus spei nihil erat, pugnam inire, cum pronuntiatum repente, ne quis praeter armatos violaretur, reliquam omnem multitudinem voluntariam exuit armis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 657:3)
Romanis secunda fortuna pugnae fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 679:1)
inde pugna coepta et Faliscis intulit terrorem, trepidantesque eruptio ex castris opportune facta avertit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 159:3)
nec ita multo post iam forte oblati populatores Capenatis agri reliquias pugnae absumpsere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 161:1)
deinde multa iam edita caede senescit pugna, et dictator praecones edicere iubet ut ab inermi abstineatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 247:1)
eius belli fama effecit, ne se pugnae committerent Sappinates;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 364:1)
Galli et quia interposita nocte a contentione pugnae remiserant animos et quod nec in acie ancipiti usquam certaverant proelio nec tum impetu aut vi capiebant urbem, sine ira, sine ardore animorum ingressi postero die urbem patente Collina porta in forum perveniunt, circumferentes oculos ad templa deum arcemque solam belli speciem tenentem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 451:1)
medio fere clivo restitere, atque inde ex loco superiore, qui prope sua sponte in hostem inferebat impetu facto, strage ea ac ruina fudere Gallos ut nunquam postea nec pars nec universi temptaverint tale pugnae genus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 468:1)
si vobis in animo est tueri moenia vestra nec pati haec omnia Galliam fieri, prima vigilia capite arma frequentesque me sequimini ad caedem, non ad pugnam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 480:1)
novus quoque terror accesserat defectione Latinorum Hernicorumque, qui post pugnam ad lacum Regillum factum per annos prope centum nunquam ambigua fide in amicitia populi Romani fuerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 15:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION