라틴어 문장 검색

non haec in nostris, ut quondam, scripsimus hortis, nec, consuete, meum, lectule, corpus habes, iactor in indomito brumali luce profundo ipsaque caeruleis charta feritur aquis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 1113)
scilicet ut victus repetit gladiator harenam, et redit in tumidas naufraga puppis aquas, forsitan ut quondam Teuthrantia regna tenenti, sic mihi res eadem vulnus opemque feret, Musaque, quam movit, motam quoque leniet iram;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 111)
per superos igitur, qui dant tibi longa dabuntque tempora, Romanum si modo nomen amant, per patriam, quae te tuta et secura parente est, cuius, ut in populo, pars ego nuper eram, sic tibi, quem semper factis animoque mereris, reddatur gratae debitus urbis amor;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 171)
ut faciuntque tui, sidus iuvenale, nepotes, per tua perque sui facta parentis eant;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 174)
cur me docuere parentes litteraque est oculos ulla morata meos?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1158)
huc Iole Pyrrhique parens, huc Herculis uxor, huc accedat Hylas Iliacusque puer.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1189)
haec domini fortuna mei est, ut debeat illam infelix nullis dissimulare iocis, id quoque, quod viridi quondam male lusit in aevo, heu nimium sero damnat et odit opus!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 15)
si tibi tale fretum quondam, Leandre, fuisset, non foret augustae mors tua crimen aquae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 1018)
ecquid, ut incolumem quondam celebrare solebas, nunc quoque, ne videar totus abesse, caves?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 142)
hanc tibi commendo, quae quo magis orba parente est, hoc tibi tutori sarcina maior erit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 149)
Magna minorque ferae, quarum regis altera Graias, altera Sidonias, utraque sicca, rates, omnia cum summo positae videatis in axe, et maris occiduas non subeatis aquas, aetheriamque suis cingens amplexibus arcem vester ab intacta circulus extet humo, aspicite illa, precor, quae non bene moenia quondam dicitur Iliades transiluisse Remus, inque meam nitidos dominam convertite vultus, sitque memor nostri necne, referte mihi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 31)
haec mea sic quondam peragi speraverat aetas:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 83)
sic animo quondam non divinante futura optabam placide vivere posse senex.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 89)
cepimus et tenerae primos aetatis honores, eque viris quondam pars tribus una fui.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 1016)
sic quondam festum Laërtius egerat heros forsan in extremo coniugis orbe diem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 53)

SEARCH

MENU NAVIGATION